Latin
65
Johannes Hevelius, Selenographia 65
Unproofread scanNot analysed yet
Equidem Iupiter quotannis bis ad eundem locum Eclipticae reversionem facit: attamen comites ejus, stellae Mediceae, non consimili tempore ad solita loca remeant, eundemque situm erga lovem retinent: quia sunt errones, nec equalem exercent motum, iisdemve feruntur tempore spatiis. Hocque idem etiam in novis hisce Vrbanoctavianis, vel novis potius Fixis (quas optimo titulo ULADISLAVIANAS possum vocare, siquidem eas regnante feliciter ULADISLAO IV. priùs hîc conspexi, quàm Rev. Pater) valet citra contradictionem. Nisi enim hae stellae Fixę fuissent, sed Erraticae, planè fieri non potuisset, ut observationes nostrae, inter se convenissent, propter diversum earum Motum, secundùm P. Rheitae sententiam. Et, si casu quodam unus vel alter erronum eodem in loco constitisset; tamen in reliquis id non accidisset; sed ratione situs modò hoc, modò illud, defuisset. Quia verò suum situm non mutarunt, necessariò sequitur, hasce stellas fuisse Fixas quae ad hanc usque horam in signo Aquarii (ut antè quoque dictum) inveniuntur, quemadmodum cuivis bono Optico Tubo instructo, id experiri licet. Apud lovem autem non ampliùs, nisi elapso spacio annorum ab hoc usque tempore spectare illas integrum erit, si modò lupiter tunc eandem recuperaverit latitudinem. Quòd verò hae stellulae R. Patri movere visae sint, equidem satis notabiliter, intra sex dies (sicut ex proposito ejus diagrammate patet) nihil habet admirationis, eò quòd hic apparens motus exiguarum stellarum ex motu proprio &directo lovis necessariò provenerit, eique soli tribuendus sit. Quod ut eò melius intelligatur, motum cujuslibet sic nobis dicendae ULADISLAVI ANAE stellae in suo Eccentrico, ejusque progressum visum ad integrum usque gradum, quem lovis motus induxit, in schemate meo conatus sum adumbrare, &quomodo in secundâ statione Iovis, die 4. Ianuarii R. Patri apparuerint, quemadmodum in ejusmodi situ eas, die 28. Augusti, Anno praecedente conspexi. Hoc ipsum videre est, in figurâ H, apud num. 1, ubi motus cum O, in quolibet Eccentrico est expressus. Age ergò motum harum stellularum inter se conferamus &videamus, utrum motus earum, contra primum &secundum Theorema Lobkovvitzu peccet? In inverso schemate Lobkovvitziano num. 4. stella extima M, nempe Vrbanoctavianarum, ad inferiorem locum L retracta est: in meâ figurâ num. 1. I extrema itidem in o stat depressa, sextus erro Lobkovvitzianus, nimirum E dextram versus deorsum in F promotus est. In Gassendi schemate, H transiit in I.