Latin
64
Johannes Hevelius, Selenographia 64
Unproofread scanNot analysed yet
Consimili modo in meo schemate stella k, in o promotior est facta, &i in o, quod aeque oportuit esse, etiamsi R. P. Rheita ejus motum non adnotaverit, quia hanc stellam inter Medicéas retulit, quae tamen revera, sicut antè demonstratum) ejusdem est conditionis, cum reliquis ULADISLAVIANIS. Quod attinet duas extremas stellas, septimam nimirum &octavam, seu penextimam, sunt illae in figurâ ipsius sublimiores factae, &evectae, in D D. Ego vero, attento motu Iovis proprio, non potui animadvertere, eas loca sua mutasse; sed maximam partem in eândem rectâ lineâ perstitisse. Cur autem ipsi hoc situ apparuerint, id ex majori refractione profectum credo. Coeteroquin, quòd motus earum ex proprio lovis motu derivatus, plane cum illius motu consentiat, ex collatione utriusque satis abundè patet, ita, ut secundùm Theorema primum, illae quae propiùs ad lovem accedere, &illae quoque, quę longiùs ab eodem recedere debuerant, hoc pacto non alium exercuerint motum; nisi quòd omnes occasum non ortum versus propressae sint, quemadmodum R. P. Rheita, &D. Lobkovvitz contendunt. Atque, ut finem huic materiae imponam, ex his ante dictis quilibet satis superque intelligit, quòd R. P. Rheitae Vrbanoctavianae sint omninò Fixae meae ULADISLAVIANAE, quae in eodem adhuc loco Zodiaci conspiciuntur; nec propterea observatio ejus sit infidelis dicenda, ut Cl. Lobkovvitz paginâ ginâ 119. vult inferre: manent enim illae novae stellae, &observatio Rheitana suam meretur laudem. Tam circum Saturnalus, Coeterùm, quod ad Circum Saturnales &Circum Martiales attinet, quin non minùs fixae fuerint, quàm illae, quae lovi quamcireuMartiales adsistere vilae sunt, nullum est dubium.