Latin
CAPUT V
Johannes Hevelius, Selenographia 81
Unproofread scanNot analysed yet
Poli duo sunt, Austrinus &Aquilonaris; &quo pacto unus movetur, eodem &Quomodo alter. Alter autem in visibili hemisphaerio semper progreditur; alPoli moveamter in oppositâ parte. Polus, qui hemisphęrium apparens respicit, tur? ab occasu in ortum fertur: oppositus contrario motu incedit; ita, ut si unus oriatur, alter vice versâ occidat. Atque hic motus semper est sui similis ®ularis: ex quo motus macularum curvilineus &rectilineus necessariò sequitur: sicut in sequentibus ostendetur fusius. Denique de distantia Solis à Terrâ, ejusque magnitudine, hęc te- Distamias. lis à Terra quanta? nenda sunt. Illa non semper est aequalis, respectu Terrę. In maxi ma namque elongatione, &terrâ existente, quasi in Aphelio, tum Sol à nobis est remotus, mille centum &octoginta duabus semidiametris Terrae, quae constituunt milliar. Germ. semel millena sedecim millia quingenta &viginti. Quando verò in Perihelio versatur, abest 1101. semidiametris terrae, quę faciunt milliar. Ger. 946860. Quanquam Kepplerus hanc distantiam Solis à terrâ longè majorem reddit, eamque extendit ad 3469. semidiametros Terrae; sicut apparet ex Astronomiae ejus Copernicanae lib. 4. pag. 490. Sol autem, secundùm hypotheses Tychonis BraMagnituda Solis. hei, major est Terrâ 140. vicibus, ita ut diameter ejus aequet milliaria Germanica 8944. Secundùm Kepplerum autem Solis diameter est 15. partium, qualium Terrae est una. Quare meritò utique stupendam magnitudinem Solis, immensamque distantiam ejus à terrâ, &singularem motum admiramur, atque cum Rege &Prophetâ Davide, exclamamus, ex Psalm. CIV. V. 24: Quàm magnificata sunt opera tua, Domine, omnia in sapientiâ fecisti: impleta est terra possessione tuâ. Et iterum, ex Psal. CIII. V. 22: Benedicite Domino omnia opera ejus; in omni loco dominationis ejus. Sed tantùm de fulgentissimo Solis jubare, quod Sirachides c. 43. v. 2. pulcherrimè nuncupat instrumentum, seu vas admirabile: restat autem, ut etiam succinctè, at perspicuè tamen &distinctè, de maculis &Faculis in superficie Solis conspicuis, deque genuinâ earum constitutione, generatione, dissipatione, &motu, tum rectilineo, tum curvilineo, agam; ita ut hunc minimè dubiis observationibus stabiliam, nec non modum observandi, Atcum omni praeparatione &cautione, detegam.