Latin
CAPUT V
Johannes Hevelius, Selenographia 82
Unproofread scanNot analysed yet
Atque Maculae quidem &Faculae Solis, admodum mira apparent phęnomena, iis inprimis, qui nunquam illas antehac conspexêre: cùm multa etiam insuper singularia &inaudita circa eas occurrant. Et sanè omnino nova inter reperta referri debent: quippe quae, non nisi ante paucos annos, adminiculo Tubi Optici, à Galilaeo, eminentissimo illo Philosopho Italo, sint detectae. Quanquam circa idem ferè tempus, in iisdem observandis maculis, valde admodum occupatus fuerit incomparabilis &omnigenae eruditionis, Christophorus Scheinerus, qui in suis postmodum editis observationibus tantam profectò ostendit diligentiam, ut hac in materiâ omnibus palmam quasi praeripuisse dici possit; ut ut graviter quoscunque moneat Astronomos, ne non exemplum à se capientes, ad ista tam recentia &priscis planè incognita phaenomena, quàm maximè diligentissimè oculum &mentem advertant. Quandoquidem igitur ille hac in re tam laudabiliter nobis praeivit, dum, posteritatis juvandae ergo, circa observationes macularum istarum omnem movit lapidem, ut &naturam earum &motum genuinum quàm accuratissimè indagaret; attento, exactam Solaris istius phaenomeni scientiam, non Astronomiae tantùm, sed universae quoque Philosophiae naturali, emolumentum insigne allaturam: aequum sanè est, ut vestigiis ejus insistamus, &quantum possumus itidem in haec omnia studiosissimè inquiramus. Quae aute commemoratus autor pręstitit, in egregio ejus opere, quod Rosam Ursinam, sive Solem inscripsit, Annoque Christi 1630. evulgavit, praeclarè videre est. Quemadmodum negari sanè haud potest, rectè perspectâ macularum Solarium naturâ de haud paucis controversiis Physicis Astronomicisque, iisque vix parùm arduis, indubitati aliquid statui posse. Namque Peripatetici cumprimis ex ortu &interitu Macularum istarum tandem aliquando intelligent, doctrinam de generatione &corruptione coeli, non esse inane cerebri figmentum, &imaginariam aliquam apparitionem; sed ex natura ipsa Coeli haustam, &revera in aethere fundari. Astronomi verò ex animadverso cursu Macularum Solis, &menstruam conversionem Solis in axe circa polos mobiles, plus quam sufficienter demonstrabunt, &sententiam etiam suam de coelo liquido, evidentissimè confirmabunt, nec non differentiam Longitudinum Locorum, lato modo, in diversis &remotioribus civitatibus inde discent deducere, ac hujusmodi alia.