Latin
MACMIATIIM
Johannes Hevelius, Selenographia 99
Unproofread scanNot analysed yet
Hic autem modus observandi equidem in camerâ obscu partrum hujus Machina, ratâ instituitur: attamen non sanè opus est ut adeo sit tenebricosa, qualis intensa requiritur obscuritas, cùm species rerum Prima pors est fenestia visibilium forinsecus constitutarum, ad tabulam transferuntur gemima kgnea. ac in eâ praesentantur: una namque fenestra manere etiam potest patula, ut &janua sine ullo impedimento. In ejusmodi conclavi, vitrearum fenestrarum loco oportet habere ligneas: ex medio unius harum quadratus asserculus est resecandus, ut in locum hujus foraminis, alia quaedam fenestella lignea, convenientibus juncturis aptata subire queat, sicut ex f in adjunctâ figurâ L apparet. In hâc fenestellâ rursus foramen, sed rotundum, ad capiendum globum mobilem ac versatilem ad omne latus quaquaversùs, excavetur; is autem sequente modo paratur. Spherae cum canali. 2. Sphaera quaedam, vel ex solido siccoque ligno, cujus diameter octo vel novem aequet digitos, est efformanda &exactè rotundanda; vel ex orichalco, quod durabilius (quo &ego sum usus) adornetur: at verò intus sit, hęc metallica sphaera cava, ita, ut superficies ejus tantùm ad quadrantem unius pollicis crassa sit, ne nimiâ gravitate fiat intractabilis. Haec sphęra contineat perforatum foramen rotundum, duos pollices circiter amplum, ut ei canalis itidem ex aurichalco formatus b, commodè queat inseri. Is sesquipedem longitudine adsequatur, habeatque duas agglutinatas quadratas fibulas, quales r exprimit, ut, instar vaginularum, quadratum baculum g octo vel novem pedibus longum arctè possint recipere. Orbiculus &3. Hic globus, cujus axem canalis pertransit ad dictum modua rabula dum efformatus, orbiculo K (cujus latitudo sit unius digiti) est Machina. claudendus: eum namque ambiant, duae tabulae d ad formam globi curvatae &cavatae, quae globum undique cingunt, &firmâ junctione tenent, ut nullus unquam excidendi locus sit; in omnem tamen loci positionem, ope canalis b. pro lubitu, utrumque latus versùs, sursum ac deorsum moveri atque flecti, sine ullâ difficultate, modò globus sit perfectè rotundus, possit. Ne verò aliqua uspiam pateat rimula, per quam lux penetret, ideoque orbiculus k &tabulę d alba alutâ sunt opplendae.