Latin
MACMIATIIM
Johannes Hevelius, Selenographia 100
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde alia ansula, nempe e, priori orbiculo adnectitur, ut ejus ope sphaera fenestellae f clavis queat adfigi, veluti apposita figura facit manifestum. 4. Istud eò inprimis deservit, ut semper haec machina, quando non placet observare, unà cum canali b &fenestella f eximi, imò exigente observatione aliam plagam, Eurum, Austrum vel Zephyrum versùs ea in aliam ligneam fenestram, jam ad hunc ulum destinatam ¶tam inseri possit. Ejusmodi sphaera mobilis etiam minoribus sumtibus, ex aliâ viliori materiâ, nempe ligno firmo concinnari potest, quemadmodum talis globus fenestellae aptatus cum omnibus necessariis partibus aeri incisus in praecedente Figurâ F repraesentatur. Etenim hic tantùm requiritur Globus exactè ad tornum rotundatus, sicut isthic est k: atque senestella I habet perforatum foramen rotundum, cujus exterius latus minus sit circulo maximo Globi. Dehinc sit etiam in promtu circulus ligneus, cujus foramen non amplius sit, jam memoratâ fenestellâ, ut ex m apparet. Globus igitur, fenestella, &circulus ligneus sunt tres praecipuae partes hujus facilè parabilis machinę. Proinde globum k impone tornato foramini, quod inest fenestellae I, eidemque globo superinduc circulum ligneum m, quem quatuor ligneis cochleis arctiùs adstringe, &junge fenestellae. Hoc facto globum à fenestellâ &circulo ligneo comprehensum, in omnia latera, &angulos poteris flectere ac dirigere: vide tamen, ne lumen aliquod possit penetrare, neve