Latin
6
Johannes Ralla, Chionognosia 6
Unproofread scanNot analysed yet
Caesare) mirati sunt homines &oblivionem &inconsiderantiam, Graec. μετεωριαν καὶ ἀβλεψίαν. Verum cum haec tritora, quam ut terantur, geminum tantum F μετνώρου sensum, prout alias in scholis arripitur, apponere lubet, qvi vel Materialis vel Formalis. Materialiter denotantur Exhalationes &Vapores: Formaliter species inductae ac veluti impressae exhalationi à calore vel frigore. Unde Aristoteles εἴδη καὶ πάθη κοινὰ ἀερος καὶ ὕδατος καὶ γῆς appellitat. eò, qvod imaginum instar aëris regionibus impressae cernantur perinde ac cerae vel alicui massae figura solet imprimi, impressaque in oculos incurrere, Aph. 7. Genus excipit Differentia, τὸ Aqueum. Cum enim Meteora, tam multifariis διαθέσιν ac μεταμορφώσεσι sint obnoxia, neminem clam esse debet, illa, qvae ex vapore (ἀτμίδος) constant, hic potissimum per aqvea venire, intelligenda, qvia vapores plerique Elemento Aqvae exhalantur, &,sentiente *Lib. Fromondo, Formam aquae in compositione istorum meteororum retinent. Damus itaque ex his per Differentiam allatam Genus Nivis distinctum, removendo ea, qvae pro materia habent exhalationem, ἢ καπνὸν, ut Fulmina &c. qvae revera accensionem ignis patiuntur: nec non in qvibus fumus nondum abiit in ignem; vel in qvibus vapor &fumus κατ᾽ ἴσην δύναμιν concurrunt. Aph. 8. Jactis qvodammodo fundamentis, Causae Nivis in ordine sunt contemplandae, τ τότε τὰ ἐιόμεθα γινώσκειν ἕκαστον, ὅταν τὰ αἴ τια γνωρίσωμεν τὰ πρα καὶ τὰς δρχας τὰς πρώτας, inqvit noster φιλαιτιος. Inter eas autem jure primas sibi vendicat Efficiens, qvae vel est prima, vel orta a prima sen secunda. Primam non aliam possumus ac debemus venerari, praeter Deum illum ἀπειρεδύναμιν ἀριστοτέχνὴν, qvem ideo verissimè Plato πατεραοῦ ἕλου vocat: ipsiusque Discipulus vel penitissime τὸν *κάλαμον εἰς νῦν ἀποβεβρεχέναι dicendus ob hoc aureum effatum. ¶ἐκ θεοῦ ἥρηται πὰς ὁ οὐρανὸς καὶ πᾶσα ἡ φύσις. Et alibi. *Σύνεπλήρωσε τὸ ὅλον ὁ θεὸς, ἐντελεχῇ ποιήσας γένεσιν. Qvae omnia sacris paginis multifariam consolidantur, uti colligere licet Ps. 147. Es. 55. Hiob. 37. Eccles. 43. &c.