Latin
7
Johannes Ralla, Chionognosia 7
Unproofread scanNot analysed yet
Aph. 9. Sed transitum facimus ad Causas Secundas, qvarum alia concurrunt ad constituendam Nivem Remotè, aliae Propinque. Remota rursum gemina, vel Collectionis, vel Elevationis. Prioris potissima est Sol, qvi radiis in haec inferiora agendo ex aqva &terra educit &resolvit materiam exhalationum, eamque ad aëream regionem sublevat, praeparat, excoqvit, &ad aliam formam suscipiendam incitat. Posterioris vero est Calor virtusque astrorum in halitu haerens, eumque sursum propellens. Idcirco mundum hunc inferiorem aliquo modo continuatum ταῖς ἄνωθεν φοραῖς i. e. motionibus superis, unde vis ejus omnis gubernari possit eleganter, ut solet, docet &Philosophus. Aph. 10. Proximam Nivis causam astruimus Frigus aëris mediae Regionis, latè sparsum, quod nubis partes unam post alteram invadit, easque ob intensam vim constringit. Unde nulla est Sententia Apuleji aliorumque causam referentium ad nubium jactationem &collisionem, qva distrahantur, &in spumam, qvae congeletur, abeant. Accedit, qvod *Philosophus dicit; tria esse corpora συνιστάμενα διὰ τὴν ψύξιν, ὕδωρ, χιόνα, καὶ τὴν χάλαζαν· καὶ τὰ [παθήματα αὐτόν, διλει δι οὐ μό νον σληρύνειν, ἀλλὰ καὶ πυκνοῦν, qvae vel maxime se exserunt in Nive, qvis ei deroget? Cumprimis ob dominium aquae; ὅσα δὲ τοῦ ὕδατος μόνον, αὗτα πόγνυσι καὶ τὸ ὑγρόν, teste *Philo sopho. Non exiguum quoque lumen huic nostro asserto accenditur, facta collatione ad pruinam: Θαείως δὲ καὶ πάχνη καὶ ἡ χιὼν· ἔταν γὰρ παγὴ τὸ νέθος χιύν ἐστιν· ὅταν δʼ ἡ ἀτμις, παχνη, inqvit †Philos. Qvin &ἀνενδοίαστον temporis. anni aut regionis frigidae signum effecit. lot. ostendit. Necessario igitur debet ἀπικρατεῖν τὸ ψύχος, alias tanto congelationis impetu *Suid. in app. l. 12. Met *lib. 2. de Ort. &Int. *lib. 1. Met. c. vi. Arist. l. 5 de Gen. an. *l. 2. de Part anim. c. 2. Tlib. i. Met.