Latin
PHILIPPI MELANT
Johannes Schöner, Tabulae resolutae astronomicae 11
Unproofread scanNot analysed yet
PHILIPPI MELANT. vigere. Sed multo plus debebunt tibi omnes, quorum studia tuis laboribus &commouentur &adiuuantur. Est animi Philosophici, delectari ipsa virtute, etiam si non contingant alia praemia pro laboribus. Sed si tempora erunt tranquilla Deo volente, voluptatem etiam magnam ex discentium studijs capies. Nam instructa idoneis libris iuuentus facilius ad haec studia reuocari poterit. Vides autem aliquot locis, professores bonarum artium, quantum contendere possunt, ad colendas has disciplinas iuuentutem inuitare. Quod igitur hoc tempore edidisti &expolijsti tua diligentia atque industria T abulas resolutas, egregiam operam nauasti, Quia in scholis praecipue opus est his tabulis, cum Theoricas, vt vocant, motuum coelestium ad vsum transferant, &monstrent facilem &compendiariam Quare sine eis theoricae rationem computandi motus coelestes. Et cognitis his tabulis iam magnum fruprorsus luce carent. ctum capere discentes ex hoc studio possunt. Nam quod extremum est in arte, ac finis doctrinae de motibus, id compendiaria via exhibet hic libellus, videlicet vt possimus motus planetarum statim computare aliquot seculorum; seu praeteritos seu venturos. Haec meta est artis, quam auidissime expetunt studiosi. Interdum desperatione abijciunt aliqua studia, cum non prospiciunt metam, At cognicum non capiunt fructum aliquem ex suis laboribus. tis his tabulis non solum eximitur animis desperatio, sed animaduersa tam facili computatione, spes &magnitudo vtilitatis generosa ingenia addiscendum accendunt. Quae est autem diuinitas, tam breui via, tam paruo negotio consequi summam artis, vt posiQuis non tum coeli considerare posse, quorumcunque annorum? miretur tam breui libello tot annorum descriptionem includi posse? Mirentur alij ligneas columbas, aut alia opera automata. Hae tabulae multo magis sunt dignae admiratione, quae omnium siderum positus ostendunt, nec vnius tantum anni, sed multorum seculorum. Haec ea praefatus sum, vt admonerem iuuenes, qui haec lecturi sunt, &quantum debeant Schonero iuuanti publica studia editione talium librorum, quibus in Scholis opus est,