Latin
PRAEFATIO
Johannes Schöner, Tabulae resolutae astronomicae 10
Unproofread scanNot analysed yet
PRAEFATIO nae, sed, quod est honestissimum, praeclare meretur de omni posteritate. Multa enim vtilia monumenta ediderunt homines doctissimi, IOHANNES de REGIOMONTB, qui huius vtbis hospitio &multis beneficijs vsus est, &alij ciues, quorum extant scripta. Haec beneficia Philosophiae studiosos agnoscere decet, &huic vrbi gratiam habere ex animo, eamque in primis amare, tanquam huius praestantissimae doctrinae hospitium. Etsi autem possessionem huius laudis multi in vrbe vestra retinent, tamen hoc nomine tibi doctissime SCHONERE plurimum debent studiosi, quòd industriam tuam ad has artes propagandas &illu strandas confers. Nam &istic docendo multorum excitasti ingenia, &subinde monumenta edis, apta scholis, &magnopere vtilia discentibus. Nec vero quidquam est, vt ego arbitror, homine philosopho dignius, quàm summa ope curare, vt doctrina vtilis vitae tanquam publicum patrimonium, vt Seneca vocat, conseruetur, &ad posteros explicata, &non accisa aut corrupta perueniat. Debet enim Philosophus ad optimarum artium scientiam voluntatem adiungere bene merendi de rebus humanis, praesertim cum intelligat has artes diuinitus ostensas esse non priuatae oblectationis causa, sed ad communem vtilitatem, &norit philosophum omnes actiones &vitam omnem ad communem salutem atque vtilitatem referre debere. Maxime enim decet Philosophum esse κοωνικὸν. Quanta autem sint merita quae ad vitam confert, non difficile est iudicare. Videmus enim ipsas disciplinas, quae Mathemata vocantur, ad vitam necessarias esse. An carere possumus Arithmetica &Geometria è Qualis confusio esset, si anni descriptione carerent Respublicae? Nulla extaret memoria rerum veterum, denique mera barbaries esset. talis vita. Reliqua philosophia fontes continet legum &omnium honestorum officiorum. Est &magnum ornamentum religionis. Facis igitur honestissime, quòd alijs doctrinam tantarum rerum, tamque vtilem vitae sedulo impertis, quòd editione vtilium scriptorum con munia studia iuuas. Nonnihil autem debebit tibi ciuitas Noriberga, quòd ex tuis monumentis apparet, huius philosophiae studia ibi vigere eρz