Latin
IOHHAN. SCHONERI
Johannes Schöner, Tabulae resolutae astronomicae 22
Unproofread scanNot analysed yet
Quaeratur primò diuisor ipse in denominatione grossiori in fronte tabulae, &in columnula eius descendatur, donec numerus diuidendo aequalis aut proximus eo minor inueniatur, in cuius è directo linea numeri sinistri lateris, quoties commonstrabit, qui semper supra caput diuidendi poni debet in loco sibi debito, vt dicetur infra. Deinde idem quoties per omnes figuras quarum libet denominationum diuisoris, multiplicetur per praecedentem, &productum diuidendo in locis debitis subscribatur, ac eo ipso de diuidendo subtracto, si quid tamen diuidendi remanserit, de eo ipso more dicto quoties denuò inquiratur, subtiliori tamen denominationi immediate sequenti subiacebit, repetaturquè prior operatio, donec nihil inueniatur de nume ro diuidendo, aut iam diuidendi nulla vlterior vrgeat necessitas. Si autem inueniri non poterit, aliquis numerus denominationis subtilioris immediatè continuans quotientis ordinem, loco ipsius scribatur cyfra, &quaeratur numerus denominationis sequentis, &prior redeat operatio. Cuius autem denominationis sit, &in quo loco quotientis ponendus, quilibet numerus in diuisione modo dicto repertus, regulae sequentes edocebunt. Prima, si gradus diuiseris per gradus, dummodo diuidendi sunt diuidentibus pares, in quotiente veniunt gradus, quare tunc numerus quotiens scribendus est supra gradus diuidendi. Secunda, quancunque minutiam per gradus diuiseris, numerus quotiens erit in eadem denominatione, cuius est minuta diuidenda, quare supra caput eius poni debet. Tertia, si minutias per alias diuiseris, quia tunc diuidendae semper subtiliores esse tententur respectu diuidendentium, aliàs diuisio fieri non potest, denominator quotientis proueniet, quem numerus relictus pest subtractionem denominatoris diuidentis à denominatore diuidendi denominabit, vel exibit minutia quotientis tantum ab integro distans, quantûm diuidenda à diuidente Haec eadem operatio motuum distributioni temporis accommodabitur, hoc vnico obseruato, quod quicquid prius de gradib. praecipiebatur, hic deominationi horarum attribuitur. Cùm autem singula hîc explicentur exemplis, praesensquè propositio conuersa sit imediatè plucedentis: Supra dictum igitur exemplum in proposito sic repetatur. Sit diuidendus 35. 54. 44. 10. 55. 45. diuisor verò 58. 29. 45. cuius minutia grossior in fronte tabulae reperitur, sub qua descendendo in eadem columnella 34. mi. 27. secunda diuidendo propinquior inuenitur, &ineius edirecto linea numeri versus sinistram 39. sclicet quotientem dem onstrat minutorum numerum per tertiam regulan De motibus medijs. Acta generalis documenti ostensione de forma operandi huic nostro proposito admodum necessaria, iam Dei inuocato auxilio gloriosi, ad praxim motuum accedentes, veris medios praeponemus, seu aequales, quibus ignoratis ad veros mobilium motus deuenire non possumus.