Latin
IOHHAN. SCHONERI
Johannes Schöner, Tabulae resolutae astronomicae 24
Unproofread scanNot analysed yet
His enim mediantibus Illi inueniuntur, licet etiam motus cuiusque planetae in semetipso sit naturalis &aequalis. Nec augetur quandoque plus nec minus, motus tamen planetae cuiuslibet in suo circulo breui, id est, epicyclo, &epicycli in eccennico computatus in circulo signorum est multiplex, diuersus &non vniformis, inquit Albumasar differentia 4. tractatus 5. Quicquid etiam in istis tàm veris, quàm mediis motibus de signis ac gradibus, alijsque minutijs inuentum fuerit, vt completum accipiatur atque pertransitum. Medium motum cuiuslibet planetarum per ipsius tabulas ad tempus quodcunque propositum inuenire. Proposito 1. RAESCRIBEtibi tempus, ad quod planetae motum inueni re desideras, ab annis verbi incarnati ad vsque tempus propositum per annos, menses, dies, horas, minuta, secunda &c. singula tanquam perttansita in locis congruis, vt praefertur. Intra itaque tabulam radicum, mediorum motuum annorum collectorum planetae illius, cuius motum scire praeponis eum anno tuo completo, quem si inueneris praescisè, motus penes eum in tabula positus erit radix anni sine vlteriori operatione. Si autem annum propositum in columna annorum collectorum praecisè non inueneris, primò intrabis cum minori propinquiori, &ea quae de motu signis scilicet gradibus &minutis &c. iuxta eum reperies, extra scribe per loca sua. Demum hunc annum minorem in tabulam missum ab anno per te proposito subtrahe, &residuabuntur anni, qui dicuntur expansi. Cum quibus itaque denuò intrabis in tabulam annorum expansorum, &vbi eosdem inueneris, illic in tabula similis tituli, vt in annis collectis accepisti, suscipe motum, scribeque sub priori vnumquodque sub suo genere, quae simul iungas secundùm artem traditam à subtilioribus incipiendo. Quicquid autem facta additione prouenerit, erit radixanni currentis, quae non est aliud, nisi arcus alicuius orbis secundum aequalem motum, pertransitus interceptus inter principium, à quo talis motus computatur, &inter lineam eundem motum termin intem ad principium anni currentis inuentus. Principium autem currentis anni secundàm practicantes motus pro anno Romanorum fit semper in meridie vltimae diei decembris, in hac syllaba scilicet syll, in qua etiam finitur annus completus vel tanqun completus.