Latin
IOHHAN. SCHONERI
Johannes Schöner, Tabulae resolutae astronomicae 25
Unproofread scanNot analysed yet
Finis nanque nullius scilicet lapsi, est principium alterius videlicet labentis con tinuorum more. Radice itaque habita cum reliquo tempotis, primò tamen cum mensibus, si qui fuerint ad tabulam eorundem mensium anni commucurrens communis fuerit aut bissextilis si fuerit bisextus annus nis, si annus tuus propositus intrabis, ac motum planetae tui in eius tabula eiusdem mensis inuenDeinde cum nomero tum, reciperidici subscribendo in locis qui debentur. dierum si qui superfluxerint ad dierum tabulam ingrediendo tui planetae, motumque iuxta scriptum extrahas praescriptis subiungendo more solito. Haud secus cum horarum numero faciendo arbitrare mittendi sciloet in tabulam horarum, si tempus acceptum aliquot vltra dies incluserit horas, &motum ibidem repertum praedictis subscribe per differentias suas. Eodem quoque modo cum minutis ac caeteris fractionibus temporis te operari oportet per tabulam hora rum &suarum fractionum, si quas vltra horas proposuisti, eadem nanque uabula ipsis horis, horarumque minutijs, quarumcunque denominationum suerint, inseruiet. Si autem aliquam denominationem tui temporis vacare contigent, eiusdem nominis tabulam ingredi non erit necesse. Et scias quòd cum qua minutia temporis dictam tabulam intrare contigerit, semper prima eius riga post lineVariabilis etenim am numeri eandem in motu denominationem obtinebit. est continuè lineae primae denominatio tabulae dictae, ad denominationem numeri in tabulam mittendi, vt si mittantur minuta habebit minuta, si secunda seruabit secunda, si tertia mittantur, sic tertia ipsa adducentur &c. Intra igitur primo cum minutis &motum quem reperies, scribe sub prius extractis. Deinde cum secundis, &fac similiter &c. Hoc non ignorato quòd si numerus in tabulam mittendus lineae numeri communis excesserit multitudinem, tunc . n duplici introitu intrandum erit, scilicet primò cum 10. deinde cum toto residuo eiusdem denominationis, &motus cuique correspondens extrahatur, quemptioribus subscr bas nec de tali operatione cessandum est, donec omnibus fractionibus propositi temporis motus correspondentes penitus extraxeris. Quo facto omnes Numerarores cuiusque denominationis simul adde, vnumquodque ad suum genus, vt in additione fieri solet, &aggregatum ostendit motum medium quem quaesieras, ad Noribergensem meridianum ad quem has Tabulas principaliter reduximus, ob celebriorem praefati oppidi famam, vt vsui communi reddantur accommodatiores, nec alijs locis ab huius meridiano notabiliter discrepantibus, nisi reductiuè inseruire possunt. Quod si fortè loco habitationis considerationisuè exigente ad alium meridianum motus super coeleltium corporum inuestigare proposueris, necesse est vt tempus distantiae meridianorum tuae considerationis locum &Norimbergam interia: ens, addas tempori proposito ad quòd motis inuenire desideras, si tuae considerationis locus fuerit occidentalior Norimhergae, aut subtrahas, si fuerit orientalior, prout tabula huius rei gratia facta te abundè informabit, &tempus illud quod facta additione conflatur, vel post subtractionem relinquitur inseruiat exactè tuo proposito, ad quod si motum alicuius planetae vel mobilis inueneris, non aliter eueniet, quàm si tabulae nostrae ad meridianum considerationis tuae vel habitationis essent compositae.