Latin
Propositio XII
Johannes Schöner, Tabulae resolutae astronomicae 37
Unproofread scanNot analysed yet
Sed si dicta aequatio centri haberet titulum minutionis, amputari deheret à medio centro, &à medio planetae motu. Ad di tamen medio argumento &prodirent omnia vera, ut prius. Cum aequatione enim centri aequata semper agendum est secundùm formam tituli pro habendis uero centro, ueroque motu epicycli. Pro uero autem argumento habendo contrarium semper tituli ipsius fieri debet, quib. pcractis, aequatione centri ulterius non eges. Tandem in praefatis tui planetae tabulis, signa &gradus veri centri quaeras modo dicto, quorum è directo extrahas minuta proportionalia de tabula eorum cum titulo eius supra scripto, longior scilicet aut propior differentiamquè eorundem cum suo titulo, quae singula aequanda erunt per partem proportionalem, seruandaque ad partem, nec vlterior necessitas operandi aliqua, centrum reuocabit. Iam verò ad argumen tum verum eundum est, quo mediante duo sunt quaerenda, aequatio scilicet argumenti &diuersitas diametri circuli breuis. Quaere itaque signa &gradus veri argumenti in aequationum tabulis planetae tui, &edirecto graduum, suscipe aequationem argumenti in grad. &min. sub titulo ipsi appropriato, cum differentia titulisque earundem, accipe etiam ibidem diuersitatem diametri, de altera tabula longitudinum, ex ista videlicet, de qua sunt minuta proportionalia prius ad partem custodita. Si enim minuta proportionalia per te comperta haberent supra se titulum Longior, tunc de longitudinibus illa recipiatur, quae inscribitur longitudo longior, &è regione si Propior, tunc de longitudine propiore diuersitas esset recipienda, ponendaque sub minutis proportionalibus per debita loca, vnà cum differentia &suo titulo. Aequa deinceps vnumquodque istorum, scilicet tàm aequationem argumenti, quàm diuersitatem diametri per partem proportionalem de sua differentia, &prodibunt anibae aequatae. Iam verò pro finali aequatione habenda, multiplica minuta proportionalia per diuersitatem diametri, subscribasque productum aequationi argumenti per loca sua. Facta autem multiplicatione, si titulus minutorum proportionalium fuerit longior, abijce tale productum de argumenti aequatione. Si verò fuerit propior, idem productum aequationi adde argumenti, &proueniet aequatio argumenti finaliter aequata, pro vero epicycli loco. Hanc ergo aequationem si habet titulum additionis, adde vero epicycli loco. aut ab eodem minue, si habeat titulum decrescentiae, sic enim congregabis vel residuabis verum locum in zodiaco primi mobilis, sub quo diametraliter planeta graditur tuas, pro assignato tempore. Verbi gratia: Inuestigaturo mihi verum motum Saturni ad praefatum tempus, occurrit aequalis motus ipsius per primam 2. sig. 21. grad. 30. minu. 35. secund. Similiter eius argumentum medium 10. sig. 0. gra. 57. minu. 42. secund. Centrum quoque eius medium per 6. sig. 8, gra. 20. minu. 21. secund. Cum illo autem tabulas aequationum ingredior Saturni, &signa in calce tabulae, gradus autem in latere dextro reperio, quorum communis angulus hanc centri praesentat aequationem, o grad 57. minucum titulo additionis, cuius differentia est 3 minu. cum neta A, quam duco in re.