Latin
Propositio XII
Johannes Schöner, Tabulae resolutae astronomicae 38
Unproofread scanNot analysed yet
siduum centri, prodibit pars proportionalis 2. minu. 22. secund. ferè. Illam igiu praeinuentae aequationi adiungo iubente eius titulo, producitur aequatio centri aquata, o gra. 59. minu. 22. secund. quam addo medio centro, propter titulum iuxta positum, &colligitur centrum verum 6. sig. 9. grd. 19. minnt. 43. secund. addo similiter eandem medio motui planetae, &conflatur verus motus epixycli 2. sig. 2 2. gra. 29. minu. 57. secun. Subtrahoquè praedictam aequationem centri aequatam de argumento medio, relinquitur verum 9. sig. 29. gra. 58. minu. 20, secund. Quo facto aequationem abijcio &intro cum centro aequato ad tandem tabulam pro minutis proportionalibus inuestigandis, quae offerunt se numero 60. propiora absque differentia, &ideo pro aequatis habenda sunt scribendaque ad partem, quo facto cen trum penitus abijcio. Cum argumento autem de tabulis Saturni modò exposito ipsam aequationem sub titulo aequatio argumenti, inuenio S. gra. 8. minu. cum titulo subtractionis, cuius differentia ad sequentem angulum est 4. minu. quae per residuum argumenti multiplicata producunt 3. minu. 53. secund loco partis proportionalis. Haec igitur pars proportionalis, suadente eius titulo de ipsa aequatione argumenti amputari debet, &residuabitur aequatio argumenti aequata 5 gra 4. minu. 7. secund. primo examinata. Deinde minuta proportionalia praeinuenta videntur habere titulum propior appellatum, quapropter sub longitudine propiori praefatae tabulae diuersitatem diametri extraho de angulo communi per signa gradusque veri argumenti constituto, scilicet o gra. 20 min. de facto aequatam propter cyfram in linea differentiali dicti anguli positam. Pro finali autem argumenti aequatione habenda in loco epicycli, hanc diuersitatem per minuta proportionalia prius seruata ad partem multiplico, &excrescunt 20 minu. Illud autem productum tàm propter titulum minutorum proportionalium, quàm diuersitatis diametri, videlicet propior, aequationi argumenti primò examinatae adiungo, &colligitur 5 gra. 42. minu. 7 secund. Aequatio argumenti vltimo examinataquae contingit in loco transitus epicycli, quam aufero, de vero loco centriepicycli supra inuento secundùm tituli sui praeceptionem, remanebit locus Saturni verus . si. 2. sig. 17 gra. 5. minu. 50. secund. in zodiaco primi mobilis, ad tempus propositum, veraciter adinuentus, quod erat attentandum. De Cautelis obseruandis in operatione tabularum