Latin
Propositio XIIII
Johannes Schöner, Tabulae resolutae astronomicae 40
Unproofread scanNot analysed yet
Propositio XV. Latitudinem Lunae per tabulas inuenire. DEr verum argumentum seu aequatûm latitudinis Lunae sua latitudo quaeri *debet, scd illud duplici via inuestigabitur. Nam subtracto vero motu capitis, de vero motu Lunae, aut addito vero motu Lunae cum capitis motu aequli, argumentum latitudinis Lunae verum prodibit. Intra igitur cum hoc argumento tabulam latitudinis Lunae, quaerendo signa in fronte vel calce tabulae, gradus in latere respectu quorum angulus communis latitudinem Lunae adducit, quam aequabis per partem proportionalem ad 60. minu. si opus fuerit. Haec iutem latitudo dicitur Septentrionalis ascendens, si argumentum latitudinis Lunae aequatum fuerit minus tribus signis communibus. Quod si fuerit à tribus signis ad vsque sex signa, erit dicenda septentrionalis descendens. Si verò praefatum argumentum habuerit plus in signis quàm sex, minus tamen quàm nouem, meridionalis descendens appellabitur. A nouem autem signis vsque ad duodecim si dictum concreuerit argumentum, tunc praeinuenta latitudo meridionalis ascendens denominanda esset. Si verò argumentum Lunae aequatum fuerit o. fig. vel 12, precisè, tunc Luna est in capite draconis. Si verò fuerit 6 lignorum praecisè tunc erit descensus eius absque latitudine, essetque in cauda draconis, si denique praedictum argumentum fuerit praecisè trium signorum, tunc Luna habet seprentrionalem latitudinem, &potest dici ascendens respectu latitudinis immediarè praecedentis, &descendens respectu latitudinis im mediatè sequentis. Simili modo est dicendum, dum argumentum saepè dictum fuerit praecisè 9. signorum, tunc enim Luna habebit latitudinem meridionalem, &vocabitur ascendens &descendens respectu diuersorum, vt supra. Si autem scire desideras, an Luna in superiori vel in inferiori parte sui epicycli discurrat, argumentum Lunae verum animaduerte, quòd si minus fuerit quàm 3 sig. &5. grad. vel plus 8 sig. 25. gra, tunc Luna erit in superiori parte epicycli, ac tarda cursu, nam eo calu casu gradus &signa cadunt supra paragraphum circa aequationem maiorem argumenti positum. Si verò argumeutum Lunae verum, fuerit plus tribus signis, &5. gra. aut minus 8. sig. 25. gra. perfectè, tunc Luna in parte sui epicycli inferiori commorabitur, eiusque argumentum sub paragrapho clauditur, erirque velox cursu. Si etiam dictum argumentum fuerit 3. signorum aut 9. erit Luna cursu aequalis. Idem comperies dum eius motum verum diumum comparaueris 13.