Latin
Propositio XIIII
Johannes Schöner, Tabulae resolutae astronomicae 41
Unproofread scanNot analysed yet
gra. 11. mi. quibus si fuerit aequalis, erit cursu aequalis, si minor, tarda, &de quanto maior, de tanto velocior. Exemplo sequente magis te iuuabis. Volo inquiterc, latitudinem Lunae ad tempus supra dictum, ad quod verus ipsius motus est I 1. sig. 26. gra. 56. mi. 56. secund. medius autem capitis motus ad idem 10. sig. 28. gra. 15. mi 26. sccund. quibus coniunctis, oritur argumentum latitudinis Lunae verum 10. sig. 25. gra. 32. mi. 22 secund, quo mediante de tabula latitudiniae, Lunae istam extraho latitudinem 2. gra. 51. mi. 57. secund. cuius differentiam ad immediatè sequentem multiplico in residuum argumenti latitudinis, nascis tur pars proportionalis 2. mi. 19. secund. quam auffero de latitudine praeinuenta eò quòd sequens angulus sit minor praecedente, &residuatur latitudo Lunae aequata 2. gra 49. mi. 38. secund. Cum autem verum argumentum latitudinis Lunae vltra 9. sig. se extendat meridiana pronunciabitur ipsa, ascendensque. De latitudine trium superiorum.