Latin
Propositio XVII
Johannes Schöner, Tabulae resolutae astronomicae 43
Unproofread scanNot analysed yet
Propositio XVII. Veneris &Mercurij latitudinem in vestigare. Res tabulas partiales quilibet eorum habet, quarum prima est latitudinis I declinationis epicycli. Secunda latitudinis reflexionis eiusdem epicycli. Tertia est latitudinis deuiationis deferentis ab ecliptica. Prima autem tabula cuiuslibet eorum continet signa centri &argumenti veri in fronte &calce tabulae, &eorundem gradus ad laeuam tabulae, sub titulo lineae numeri graduum. Area autem huius tabulae habet in prima eius parte minuta &secunda proportionalia. In secunda verò parte latitudinis epicycli, meridionales aut septentrionales quod tituli in capitibus tabularum insinuant. Secunda tabula, signa, habet centri &argumenti veri in capite &lineam numeri graduum ad sinistram Corpus autem huius tabulae, primò continet minuta proportionalia, secundò latitudinis reflexionis epicycli, septentrionales &meridionales. Tertia tabula exprimit latitudinem deuiationis deferentis ab ecliptica, &est haec satitudo senper septentrion alis in Venere, sed in Mercurio meridionalis, &fit introitus in ipsam cum minutis proportionalibus pro latitudine reflexionis inuenienda. Declinationem igitur sic comperies cum centro vero intratabulam primam latitudinis declinationis epicycli, &in angulo communi signorum &graduum, accipe minu. &secund. proportionalia, quae nota ad partem. Sic similiter cum argumento vero eandem partem tabulae, vbi iam minu. &secund. proportionalia accepisti, ingredere, &quod in angulo communi signorum &graduum argumenti, de gradibus &minutis latitudinis declinationis inueneris extra nota cum parte latitudinis meridionali aut septentrionali, secundùm exigentiam tiruB. Deinde accipe partem proportionalem de latitudine declinationis &minu. &secunasndsique fuerint secundum proportionem minutorum &sccundorum nosio por modum multiplicationis &diuisionis supra traditum, &haec erit prinlttudo Veneris vel Mercurij examinata, quae prouenit ex declinatione epicyoli, eam serus cum parte suae latitudinis.