Latin
Propositio XVI
Johannes Schöner, Tabulae resolutae astronomicae 42
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde cum argumento vero in ei tabulam ingredere; in qua minuta proportionalia accepisti, &quod in communi angulo inueneris de latitudine septentrionali aut meridionali, extra notabis cum Parte sua laritudinis aut septentrionali, quae efregion septentrionale dicitur, aut meridionali, quae efregion meridionale nominatur, &sicuti tituli in capitibus tabularum admonent. Demum accipe de latitudine ista partem proportionalem, secundùm proportionem minutorum proportionalium inpra seruatorum ad 60. Nam proueniens latitudinem planetae manifestabit, denominationem sumens ab inscriptione adiecta, vt si operationem per primam tabulam acceperas, erit latitudo septentrionalis, aut meridiana, si per secundam tabulam operaris. Sed per exemplum forsitan lector rem clarius intueris. Latitudinem igitur Saturni ad rempus quo supra calculamus, cuius argumentum verum vt supra est 9. sig. 29. gra. 52 . mi. 20. secund. Centrum verum 6. sig. 9. gra. 19. mi. 43. secund. Signa igitur centri veri, scilicet 6. reperio in secunda tabula Saturni, &9. gra centri veri in linea graduum extrema descendendo, &reperio in angulo communi, 31. minu. proportionalia ad partem seruanda. Deinde quaero 9. sig. argumenti veri in eadem tabula, quae reperio in calce huius tabulae. Gradus aute 29. argumenti veri in secundo ordine numerorum ascendendo, &iterum in angulo communi, signorum &graduum, reperio 2. gra. 15. mi. efregion meridionale, id est, latitudinem meridianam, dequa scilicet 2. gradibus, 15 mi. &31. minutis proporti, onalibus supra seruatis accipio partem proportionalem secundùm doctrinam de multiplicatione, supra traditam, ad 60 &reperio 1gra. mi. 9. secund. 45. latitudinem meridionalem Saturni ad tempus praesigaatum. Planetarum superiorum ascensum &descensum partis latitudinis, hoc modo cognosces. Habita latitudine planetae ad tempo propositum, quaeras etiam eius latitudinem, ad decimum diem sequentem. Quod si latitudo planetae diei propositi septentrionalis fuerit, &latitudinem decimi diei sequentis augmentari videris, dic latitudinem planetae septentrionalem ascendentem. Si verò eandem minui perspexeris, profer latitudinem Septentrionalem descendentem. Si autem latitudo fuerit meridiana &crescet, vocabis latitudinem meridianam descendentem, si minuitur, meridionalem ascendentem, vel sic, &facilius. Si latitudo alicuius trium superiorum fuerit septentrionalis, &argumentum verum minus. 6. signis communibus, erit ascendens si plus descendens, sed econtra erit. Si latitudo fuerit meridiana, nam si argementum verum fuerit minus(, signis, erit descendens, si plus ascendens. Venertis etiam ascensus &descensus partis latitudinis per primum modum iam expositum in tribus superioribus satis innotescet, sed in Mercurio debet quaeri ad quartum vel quintum diem mox sequentem, propter latitudinis Mercurij velocem variationem. De latitudine Venens &Mercurij.