Latin
Propositio XXIII
Johannes Schöner, Tabulae resolutae astronomicae 52-2
Unproofread scanNot analysed yet
Propositio XXIII. COnsider diem coniunctioni optatae viciniorem per aestimationem rationanabilem, secundùm quod poteris perpendere ipsorum vera loca in meridie, &quaere vera e orum loca ad meridiem eiusdem diei, quae si conuenerint in fig. gra. mi. erit eodem tempore vera ipsorum coniunctio, quod si discordauerint in signis &c. aufferatur minor de maiore relictum erit longitudo, qua distant inter se, quae tamen illi ascribitur planetae, cuius motus maior erat, quam serua ad partem. Deinde inquire motus eorundem ad meridiem diei immediatè sequentis, . VTVVg N V 8a c. &praecedentes de sequentibus abijce, &remanebit diurnus vtrlusque. Conddera quoque, vtrum ambo sint directi, aut ambo retrogradi, vel vnus eorum directus, &alter retrogradus. Si ambo directi aut retrogradi, tunc subtrahe diurnum tardioris de diurno velocioris, &relinquitur superatio quam setua. Re duc deinceps praeseruatam longitudinem ad vnam denominationem. Redue etiam superationem praefatam ad deneminationem eandem in qua iacet ipsa longitudo.