Latin
Propositio XXIII
Johannes Schöner, Tabulae resolutae astronomicae 53
Unproofread scanNot analysed yet
Quo facto longitudinem diuide per superationem si potes, &in quotiente venient dies. Et si aliquid remanserit de diuidendo, illud multiplica per 24, &productum diuide per id quod prius, &in quotiente exibunt horaeRelictum verò si aliquod remanserit, per 60. multiplicetur, diuidaturque productum per id quod prius &habebis in quotiente minus &sic procedas vltra quo vsque placuerit. Quo expedito, tempus ex diuisione emersum, adde tempori ad quod planetas tuos aequasti, si tardior praecedit velociorem, tunc etenim coniunctio eorum futura est, aut subtrahe a praedicto tempore, si velocior planem antecedat tardiorem, quia tali casu, coniunctio Vera praeterita est, &quod post additionem colligitur, aut facta subtractione relinquitur, erit tempus uerae coniunctionis. Et operatio haec locum habet, cum ambo planetae vel simul fuerint rettrogradi, aut simul directi. in retrogradatione tamen intellige cum praecede. re, qui minus habet in signis gra. &mi. Si vero vnus eorum fuerit directus, &alter relrogradatione molestatus, alter erit modus operandi. Cum ergò inueneris vnum directum &alterum retrogradum, tunc quaere motum directi in vno die, similiter inueni motum retrogradi vnius diei post tempus primae aequationis. Quibus habitis innge illos duos motus ad inuicem, &per hoc aggregatum diuide habitam longitudinem, vt prius. Et animaduerte, si locus planetae retrogradi fuerint minor loco planetae directi, quòd si sic, coniunctionem iam praecessisse significat: quare tempus per diuisionem repertum vt visum est subtrahendum erit de tempore ad quod veralplanetatum loca computasti. Si auter planeta retrogradus fuerit plus in gradibus &minutis quàm directus, tunc coniunctionem futuram esse indicat, igitur in hoc easu tempus ex diuisione, vt supra, compertum, addi debet tempori ad quod planetas aequasti, &quod hoc pacto vel addendo comportatur, vel abijciendo residuatur, erit tempus verae coniunctionis. Si autem volueris multum praecise tempus scire verae coniunctionis duorum planetarum, inquiras eorundem veros motus ad tempus hoc modo repertum, qui si iacuerint in eodem loco, habes quod quaerebas. Si non, tunc distantiam ipsorum addiscas, subtrahendo videlicet minorem de maiore, &scias cuius libet eorum motum horarium, qui aliud non est nisi vigesima quana pars motus diei naturalis tui planetae, &superationem inuenias subtractiue scilicet dum ambo fuerint directi aut retrogradi. Coniunctiue verò, si vnus ex eis directus nctur &alter aetrogradus fuerint depraehensi, in tali nanque dispositione, eorum potus horarij in simul addantur, &quod sic conflatur residuaturum è diussur longitudinis constiuatur praefatae, &in quotiente resiliunt horae. Et si uii remanserit per 6o. resoluas, &productum diuide per id quod prius, &propadunt minuta &c.