Latin
DEDICATORIA
Johannes Schöner, Tabulae resolutae astronomicae 8
Unproofread scanNot analysed yet
EPISTOLA Tibi autem illustrissime Elector, harum tabularumeditionem offero, tum quia scio, T. C amare &magnifacere studia Mathematica, quibus olim tantum principes ®es operam dedêre. Huius rei exem pla proferrem, nisi praefationis modum excedere viderer, tum quia hoc infelici seculo hisce studijs opus est patrono, qui ea ab iniurijs &calumnijs imperitorum &operum diuinorum contentemptorum vindicet. DEVM aeternum patrem Domini nostri Iesu Christi oro, vt tuam illustrissim am excelsitatem, totamque illustriss. domum Saxoniae saluam &incolumen ad Reipub. &propriarum terrarum tutelam atque custodiam benignè conseruet &tuae celsitudinis consilia &actiones semper &omnibus in rebus ac negocijs fortunet, Datae Vuitebergae Anno 1587. Augusti die decimo. Hoc die ante annos 1514. tota vrbs Hierosolymorum post diuturnam sex mensium obsidionem vna cum templo incensa est, cuius conflagratio durauit vsque ad octauum Septembris diem, qui est natalis Mariae virginis matris Domini, vbi tota vrbs euersa &solo aequata fuit. Celsitud. Tuae Subiectissimus M. Iohannes Hagius Vuitebergensis. VIRO DOCTISSIMO IOAN