Latin
NI SCHONERO MATHEMATICO
Johannes Schöner, Tabulae resolutae astronomicae 9
Unproofread scanNot analysed yet
NI SCHONERO MATHEMATICO PHILIPPVS MELANTHON S. D. Vm vrbs Noriberga multis ciuilibus ornamentis abundet, hoc decus profectò non in postremis numerandum est, quòd aliquot iam seculis perpetuò in ea Vrbe, studia Mathematum magna cum laude floruerunt. Atque ita genius vrbis huic pulcherrimae parti Philosophiae fauet, vt non solum aliunde accersiti sint à Repub. homines doctissimi, qui eius doctrinae possessionem retinerent, sed etiam procrearit ipsa Vrbs multa foelicia ingenia, quae in his artibus excelluerunt, colantque has disciplinas non solum pauci quidam ociosi, solis dediti literis, sed alij etiam multi, occupati tum priuatis negotijs, tum Reipub procuratione, Meo quidem iudicio gloriosius est Athenis, quòd Philosophiae &omnium optimarum artium, quae ad bene beateque viuendum necessariae sunt, inde vsque à Platonis aetate ad Antoninorum tempora annos ferè sexcentos domicilium perpetuum fuerunt, quàm quòd principatum Graeciae tenuerunt annos septuaginta, qui non solum nihil vtilitatis attulit venturae aetati &reliquis gentibus, sed tunc quoque Athenis ipsis calamitosus fuit. Ne Miletum quidem tam ornarunt amplissimae opes, quàm vir doctissimus Thales, qui non solum in ea vrbe, sed in tota lonia primus excitauit studia doctrinae de rebus coelestibus, ostendit siderum motus, &certam anni rationem descripsit. Nec Alexandria nobilior est conditore Alexandro, quàm perpetua philosophiae conseruatione &propagatione. Itaque haec doctrinae studia iure commemoramus inter praecipua vrbis Noribergae ornamenta. Haec enim vrbs fouit ingenium loannis de Regiomonte, habuit &ciues summis ingenijs praeditos, qui has disciplinas tum coluerunt, tum etiam illustrarunt. D. Ioannem Vernerum, D. Praepositum Melchiorem Pfintzing, D. Bilibaldum Pyrcamerum, D. Cholerum. Nec vlla tam celebris est Academia, in qua hodie maior sit frequentia eruditorum in hoc genere quàm Noribergae. Nec tantum fruit. ir ipsa vrbs voluptate huius dectrinae,