Latin
PATRI ET DOMINO, DN. IOANNI ARCHIEPISCOPO
Johannes Schöner, Tabulae resolutae astronomicae 85
Unproofread scanNot analysed yet
Ita tamen foris publica curas, vt domi quog N e e e e e ea qe e e e ae e e e tusque magnificentia tua ineffabilis demonstretur: in arce inquam Striganiensi, ad cuius restitutionem aßiduam etsi nullis parcas impensis, longè tamen ampliori sumptu solertiorique studio bibliothecas preciosißimas, ac omni genere codicum refertißimas instituisti. Quantam praeterea &quàm perennem curam habeas condendi studij generalis, conclamatum esse iam pridem arbitror, cum ex vniuersis literatorum consortijs omnium profeßionum doctißimos quosque viros accersere soleas, officio fretus regij Cancellarij supremi. cui coepto felicißimo me quoque VViennensis collegij alumnum quantumcunque adesse voluist i, docturum videlicet quadruuiales facultates. Venienti igitur, voluntatique tuae morem gesturo mihi in primis id mandati dedisti, vt tabulas quasdam directionum componerem, quae &vsu faciles &iudicibus vtiles essent. Rectè quidem animaduertisti difficultatem huiusce rei, quam profectò omnes Astrologi tanquàm horrendum scopulum declinant: nemo omnium est, qui sese tantis retibus satis expedire poßit, tametsi multifaria huius negot ij praecepta paßim reperiantur. Hali nempe in quarto libro suo artem directionum asserit esse complementum iudicij natalis: quamobrem operae precium decreuit, conpilare tabulas soluendi nodos: quae cum nostra tempestate nusquam reperirentur, Parmensis quidam Archidiaconus auctorem secutus, tales contexuit ad medium sexti climatis: imbecilles tamen, ac à mente Ptolemaei eiusque Commentatoris, imò &ab opinione propria (quòd foedißimum est) longè alienas. Nam &ipse modum dirigendi per Sphaeram solidam, officio semicirculi Meridiano &Horizonti coeuntis summopere laudat, &Ptolémaeum idem (quod verum est) sensisse arbitratur. Postremò tamen in tabulis suis ponit fiduciam, ignorans vtique, quantum his duobus modis interesse poßit discriminis, quòd reuera 5 gradus (absurdum dictu) nonnunquam excedit. Erit forsitan qui Ptolemaeum clarißimum eiusdem quoque vitij insimulabit: quippe qui in tertio quadripartiti sui agens de spacio vitae, paulò antequam ad duos dirigendi modos descendit, totius artis incit fundamentum, necessarium quidem ratus, in directione sequentis loci positionem similem fieri positioni antecedentis. Id autem nequaquàm accidere, nisi locus sequens traducatur ad semicirculum, in quo statuebatur locus antecedens, quod &Hali expositor eius confirmat.