Latin
PATRI ET DOMINO, DN. IOANNI ARCHIEPISCOPO
Johannes Schöner, Tabulae resolutae astronomicae 86
Unproofread scanNot analysed yet
Verum duo modi eius cum exemplis à computatione directoria, qua memoratus Parmensis, ac penè omnes alij vtuntur, non discrepant. Quid igitur de tam prudenti, quàm eruditißimo viro sentiemus? Nunquid tantum philosophum repugnantes asseruisse sententias impunè suspicabimur? Credo equidem Ptolemaeum &serio tradidisse fundamentum artis per semicirculos huiusmodi, &modum numerandi apprimè calluisse, quamuis difficilem, adeò vt perplexum potius redderet auditorem quàm doctum. Satius ergo putans, propè verum versari, quàm veritatem ipsam radicitus quaerendo desperare, supputationes quasdam breues veritati propinquas exposuit. Quod haud quaquàm mirum videri debet, cum &nostra aetate Ragusimus ille Ioannes Gazulus tametsi Ptolemaei eruditißimi, Gebuque acutißimi, ac aliorum plurimorum doctrinas acceperit, nullam tamen prorsus numerandi facilitatem in directionibus ac aequandis domibus aduexit: quinimo turbam maximam multitudine argumentationum concitauit. Quantum itaque difficuitatis in hoc existit negotio, satis liquet. Quid autem commodi nanciscemur, si generalis quaedam artis directoriae promptitudo nobis illata fuerit, ex libris Iudicum abunde colligetur, vbi tempora futurorum accidentium omnium per directiones potißimum inuestigari solent. Tantam igitur vtilitatem praesul dignißime directionum tabulae afferent, quas petebas, in quacunque regione latitudinem 60. graduum non excedente, siue significator dirigendus in itinere solari existat, siue ab eo versus alterum polorum secedat, in quibus maximam Solis ab Aequatore supposui declinationem trium &viginti graduum cum dimidio, obseruationibus modernis maiorem non admittentibus. In omni demum regione duodecim coeli domicilia constituere, ac in eis stellas distribuere, aliaque plurima scitu iucundissima per hasce tabulas addiscere licebit. Eas itaque primitias operum meorum suscipere digneris, quas vbi pro acumine ingenij tui probaueris, in publicum prodire iubeto. Vale praesulum decus. Declinationem planetae, habentis cognitum lonsto cum in Zodiaco, inueniro breuiter. sen Vaere signum &gradum loci planetae in latere dextro tabulae declinatioIntroitus num, si fuerit in medietate Zodiaci ascendente, vel in sinistro, si in me simplex dietate descendente extiterit: latitudinem autem si quam habet, in latere cum intesuperiori transuerso, &in angulo communi offendes declinationem gris nume Planetae quaesitam, septentrionalem quidem, si supra scalam rubram, meridianam ris.