Latin
front2.1.2.1 to front2.1.2.3
Johannis Posthius, Parergorum poeticorum pars prima front2.1.2.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Nihil itaque pueris utilius esse potest, nihil quod ad honestam vitam ac salutem eorum aeque conducat, quam ut a teneris (quod aiunt) unguiculis in vera pietate liberalibusque artibus instituantur. Quod ideo dico, mi Erasme, ut eo melius agnoscas, quanta gratia te Deus Opt. Max. dignatus sit, qui tali te parente nasci voluit, in quo domesticum pietatis, doctrinae ac virtutis exemplum habeas. Qua rei psum merito et amare et revereri debes plurimum, eiusque piis praeceptis atque admonitionibus te praebere obsequentissimum. Quamvis vero Deus patrem tuum plurimis donis ornaverit, praeter medicae attis scientiam insignem, ob quam principibus quoque viris est gratissimus, multasque alias virtutes: ita tamen in poesi excellit, ut inter huius saeculi pueris non postremum locum teneat. In omnibus enim poematis singulari artificio usus, sic gratissimam illam poeseos dulcedinem salubribus praecepris et sententiis temperat, ut omne punctum, non dicam meo, sed nostrae aetatis excellentissimorum virorum iudicio ferat. Cum autem superiori anno Carminum suorum, quae in schedis variis, uti composuerat, descripta iacebant, pro sua erga me humanitate, copiam mihi fecisset, egoque avidissime illa magna cum voluptate percurrissem, ab ipso tandem precibus impetravi, ut ea in lucem exire pateretur, alioquin in perpetuis forsan mansura tenebris. Quae nunc excusa, tibi offerre atque inscribere visum est, tamquam insto et unico bonorum paternorum heredi; ut hac altera parte parentis tui Parergorum poeticorum (sic enim ipsi vocare placuit) magis ad virtutem eius et industriam, ac praesertim ad poesin colendam, excitareris. Quemadmodum enim nihil est turpius quam a parentum virtutibus degenerare, ita nihil honestius, nihil laudabilius, quam ipsorum laudatis insistere vestigiis. Quod te facturum plane mihi persuadeo, parentemque tuum non modo virtute ac doctrina exaequaturum, sed aliquando etiam antecessurum. Quod ut consequaris, semper memini eris, pulcherrimarum rerum notitiam, non otio sed negotio, non somno sed vigiliis, non votis sed laboribus, non pretio sed prece comparari. Ingeniore natura facili et felici beavit: vide ne eo abutaris. Tenera es aetate, et adhuc tua messis in herba. Si voluntas adsit et studium, nihil est quod non labore possis assequi. Semper ob oculos tibi versetur divinum illud Augustini: Maledictus omnis qui pulcherrimum et fragr antissimum vernantis iuventutis florem Diabolo, foetidas vero decrepitae ac sordidae senectutis faeces Deo consecrat.