Latin
front2.1.2.4 to front2.1.2.8
Johannis Posthius, Parergorum poeticorum pars prima front2.1.2.4-8
Unproofread scanNot analysed yet
Tempora labuntur tacitisque senescimus annis; ait poeta. Cave igitur ne pretiosissimum hunc temporis thesaurum amittas. Ars longaest, vita brevis; ait Hippocrates. Vitae ergo brevitas labore atque industria compensanda est. Moveat te parentis exemplum ad imitandam, immo ad superandam eius industriam. Eius erga te pietas et paternus animi affectus ad maiorem diligentiam tibi calcaris instar esse debet; ut pote qui tibi praeceptores haud exiguis sumptibus hactenus aluit atque adhuc alit, a quibus fideliter instituaris: omniaque studiorum adminicula liberaliter suppeditat: adeo ut nihil tibi sit defuturum, nisi ruipse tibi desis, et hanc opportunissimam occasionem sine fructu praeterlabi patiaris. In primis vero caelestis ille magister tibi assidue est invocandus, ut et te discentem, et me docentem sua benedictione dignetur; sine qua omnes conatus nostri vani et inutiles futuri sunt. Cum enim Deus omnis sapientiae, veritatis et intelligentiae, omnium denique bonorum fons et origo sit, solus ille est, qui homines cum ad docendum, tum ad discendum aptos reddit; folus denique ille est a quo omnia corporis et animi dona et nondum accepta exspectare, et accepta eidem referre debemus. Hic igitur nobis colendus est, et invocandus serio, Est enim timor Domini initium sapientiae: quo sapientissimi regis oraculo epistolae finem imponam. Vale, et hunc libellum mei erga te amoris, erga patrem tuum debitae observantiae, tesseram indubitatam cape. Heidelbergae ex Museo nostro, Kalendis Maii Anno Domini M D X C III.