Latin
pr.1 to pr.7
John of Winterthur, Chronica pr.1-7
Not analysed yet
Cum rerum gestarum in preteritis temporibus et retroactis certa congnicio et fidelis conscripcio posteris per continuas successiones sibi succedentibus non paucam, immo multam conferat utilitatem, idcirco ego frater Iohannes ortus de oppido dicto Wintertur fratrum Minorum minimus decrevi non immerito, rudi tamen et incocto sermone, cum faleratis et pompaticis verbis loquendi periciam et eloquenciam non habeam, acta et gesta meorum temporum et paulo ante habita non semper secundum debitum ordinem, sed secundum quod michi occurrerunt, summatim interdum et curtatim, quandoque singularius et diffusius annotare. Que autem in principio operis presentis scripturus sum, ad maiorem perfeccionem eius faciendam partim ex quibusdam cronicis a me perlectis, partim ex relacione hominum ipsa coram me attestancium et affirmancium hec compaginavi . Que vero post hec per totum opus ponenda censui, prout visu proprio vel auditu didici vel communis vox et fama celebris me edocuit, diligenter conscribam. Novitatem et varietatem insuper historiarum scribendarum ab inicio usque ad finem in margine libri huius per paragrafum designabo. Et si quandoque me contingat in prosecucione ipsarum aliqualiter exorbitare ac metas plene mereque veritatis excedere vel incaute vel diminute vel superflue seu prepostero procedere ordine vel ab aliis, qui forte eorumdem eciam temporum monimenta reliquerunt, discrepare, discretus lector, si placet, corrigat et mee ficcioni vel temeritati non inponat, sed pocius mee ingnorancie, cum melius non intellexerim aut in memoria retinuerim, condescendat . Summos vero pontifices et imperatores contemperaneos non alternatim more quorundam hystoricorum, sed mixtim, prout michi expedire in processu videbitur, collocabo; exordium autem narracionis mee assumere cogitavi ab Innocencio tercio illius nominis papa et a Fridrico inperatore secundo huius nominis, qui non longe mea meorumque progenitorum antecesserunt tempora. Quamvis autem de plurium parcium gestis scripturus sim, presertim tamen, cum Alemannus sim, de Alemanie partibus.