Latin
pr.8 to pr.24
John of Winterthur, Chronica pr.8-24
Not analysed yet
Innocencius tercius fuit vir eruditus valde et plurimum eloquens ,sedit annos XXII. Hic multa opera famosa fecit et libros composuit. Natus fuit de nobilibus Romanis. Sub eo cepit ordo Teutonice domus oriri in Achoron. Huius tempore capta est a Francis Constantinopolim et a Venetis; amiraniolinus quoque Sarracenorum cum innumerabili multitudine contra Hispanos veniens confusus ad partes suas reversus est. Hic Innocencius papa in Lateranensi basilica generale concilium celebravit pro subsidio Terre sancte et pro statu Terre utili, in quo prelatorum summa fuit MCCXV, in quo multas constituciones edidit. Ante angnus Dei oraciones in missa fieri instituit pro Terra sancta, videlicet psalmus: 'Deus venerunt gentes', cum collecta: 'Deus qui amirabili providencia' et cetera. Hic abbatis Ioachim libellum, contra quem magist er Petrus Lonbardus librum composuit, et dampnavit et Almarici doctrinam, sicut habetur in decretali: 'Dampnamus'. Huius tempore ceperunt duo ordines scilicet Predicatorum et Minorum. Predicatorum incepit beatus Dominicus in Tholosanis, Minorum iniciavit sanctus Franciscus prope civitatem Asinatem. Predicatorum ordo inchoatus fuit anno domini MCCXVI. pontificatus pape anno VI. ; set fratrum Minorum anno Domini MCCVI. pontificatus pape anno XIV. Iste papa sicut Alexander tercius sentenciam interdicti in personas et loca constituit. Hic eciam canonizavit beatum Thomam episcopum Cantuariensem et martyrem et sanctam Kúnnegundim virginem, scilicet Heinrici imperatoris sponsam. Hic papa declaravit, quod principes Theutonie ins habeant in eligendo regem et promovendo, ut habetur Extra De eleccione 'Venerabilis'. In Perusio obiit, sepultus ibidem. Iste papa Ottonem de Brúmswich coronavit in inperatorem et post eundem excommunicavit suscitavitque illi adversarium Fridricum filium Heinrici imperatoris. Racio autem movens papam ad hoc faciendum fuit hec, videlicet quod Heinricus noviter per venenum extinctus contra ecclesiam Romanam in vita sua tyrannidem exercuit et ideo eo mortuo papa iste, ne frater eius Philippus factus rex Alemanie in regni scismate promoveretur, se opposuit et Ottoni adhesit et eum Aquisgrani in regem Alemanie fecit coronari ; deinde eum in imperatorem coronavit et, ut iura ecclesie servaret, ab eo iuramentum exegit.