Latin
JO: WALLIS
John Wallis, Arithmetica infinitorum 10
Unproofread scanNot analysed yet
nibus descripta) aequalis semissi peripheriae suae B, bis sumptae; &in secunda, Spiralis MAEC (tribus circulationibus descripta) aequalis semissi suae peripheriae C ter sumptae: Cumque supponantur aequales peripheriae B in primâ, &C in secunda(propter aequales radios;) erunt spirales MAB prima, &MABC secunda, ad invicem 2 ad 3, (nempe ut peripheria bis sumpta, ad eandem vel aequalem ter sumptam;) hoc est, in reciprocâ ratione rectarum homologarum MA, MA: Nam recta MA in primâ est, rectae MB, &recta MA in secundâ est? (ejusdem vel aequalis rectae) MC: sunt igitur MA in secunda ad MA in primâ, u ? ad 1/, vel ut, ad ξ, vel ut 2ad 3. Ideoque Spiralis prioris segmentum MAB, ad spiralis posterioris segmeutum MABC, ut recta MA in secunda ad rectam MA in primâ. Atque idem similiter ostendetur, quaecunque fit ratio homologarum rectarum in dissimilibus spiralibus. Corollarium. PROP. XIII. Iautem ejusmodi spiralium dissimilium rectae conterminae sint etiam inaequales; erunt illae spiralium segmenta adinvicem in eâ ratione quae componitur ex duplicata ratione rectarum conterminarum, &reciprocâ ratione rectarum homologarum. Sequitur ex prop. 11. 12.