Latin
SCHOLIVM
John Wallis, Arithmetica infinitorum 10-2
Unproofread scanNot analysed yet
SCHOLIVM. Notandum autem est, in propositionibus praecedentibus, quae de linea Spirali agunt (quod &in secuturis aliquot facturus sum) me lineae Spiralis appellationem (ne longa circumlocutione toties opus sit) abusive usum fuisse. Nempe, per lineam Spiralem, (quoties ea ad Peripheriam comparatur,) intellectum vellem Apgregatum omnium arcuum Sectorum similium, numero infinitorum, ex quibus constat figura illa ex infinitis numero Sectoribus Spirali inscripta; (qua scilicet &nos ad Prop. 5. &c. hujus, &Archimedes ad Prop. 21 &c. lin. spir. usi sumus:) ut ad prop. 5. innuimus. Quod quidem Aggregatum ipsa linea Spirali proprio sensu sumpta, perpetuò minus est, &maxime quidem circa spiNempe in ratione duplicatâ, per prop. 11. Coroll. PROP. XV. deo si supponatur Spiralis nostra MTT ita evolvi, ut A rectam constitnat, &rectae omnes TM, TM, fiant invicem parallelae; erit illa, Diameter, hae verò, ordinatim-applicatae in Parabola: Contra vero, si supponatur Parabolae diameter iPPPPP ta in arcus convoluta, ut ordinatim-applicatae ad iAe. dem punctum terminentur; fiet illa, Spiralis; istae, rectae conterminae; hoc denique, principium Spiralis.