Latin
10.5 to 10.8
John Wallis, Arithmetica infinitorum 10.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
ad punctum C propiùs accedit, rectam AB longiorem fieri (modò segmentum propositum non excedat semicirculum) &BC breviorem, (angulo interim ABG non mutato,) usque dum rectâ AB ad ipsam AC accedente, idem fiat punctum B &C, hoc est, recta BC in unicum peripheriae punctum degeneret, adeóque recta BC (quanta quanta sit) jacere supponitur in ipsa peripheria; adeóque recta AB, ad situm AC delata eosdem nunc angulos cum peripheria facit quos prius fecerat cum recta BC producta, nempe angulum ABC, ejusque residuum ad duos rectos; hoc est, angulum inferiorem (qui est oppositi segmenti angulus) eundem cum angulo ABC, atque (eadem ratione) angulum superiorem eundem cum ipsius complemento ad duos rectos. Sed &idem prorsus eveniret in simili segmento a βy, adeóque &illic a β, ad fitum ae y delata, eosdem angulos facit ad peripheriam quos prius fecerat ad y β (ultra punctum β productam) hoc est, eos quos AB ad rectam BC (productam) fecit. Adcóque similium segmentorum ABC, ἀβγ, licet inaequalium, (quod etiam oppositis eorum segmentis accidit,) anguli sunt aequales. Quod er at demonstrandum. Atque etiam eadem opera demonstratum est; si segmenta illa similia sint semicirculi, eorum angulos aequales esse rectis rectilineis; erit enim in semicirculo, tam angulus ABC, quam ipsius residuum ad duos rectos, angulus rectus, Item, in universum, Angulus in segmento, aequalis est angulo segmenti oppositi. Seu, quod idem est, Angulus in periphe. ria segmento insistens, est a qualis angulo istius segnienti cu insistit. 30. Idem sic evineitur. Angulus BAC tantus est quantus semissis peripheriae BC, per 20e3, (hoc est, angulus BAC est ad quatuor rectos, ut semissis peripheriae BC, ad integri circuli peripheriam.) Ideoque si eousque divaricentur AB, AC, donec ipsum B (sectionis punctum) perveniet ad punctum A, (ipsaque AB degeneret in punctum,) erit angulo BAC, oppositus integer semicirculus; idcoque angulus BAC rectus est. Et, quoniam idem accideret in quovis semicirculo, igitur anguli semicirculorum sunt a quales, nempe recti omnes. Sed &idem ostendi potest, etiam in aliis similibus segmentis.