Latin
10.1 to 10.4
John Wallis, Arithmetica infinitorum 10.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quanquam non ignorem eò difficiliorem mihi incubituram provinciam, quò minis distet assertio probanda a principio per se concedendo, quasi suâ luce cognito. Quando enim de hujusmodi propositionibus, quae vel principia sunt vel principiis proxima, oritur controversia; difficilius reperitur Medium quo probetur, quod fit ipsa re probanda minus dubium: cùm tamen nisi ex praeconcessis ¬ioribus nulla procedat legitima argumentatio. Non tamen ob hanc difficultatem quicquam diffido rem illam satis Geometrice demonstrandam fore. Argumentum desumam ex rod 3, quae est similium segmentorum definitio. Similia circuli segmenta, sunt, quae angulos capiunt aequales; aut, in quibus anguli sunt inter se aequales. Peletarius hinc urget, eadem anologia &segmentorum angulos aequales censendos esse non minùs quàm angulos in segmentis: Hoc est, qua ratione anguli rectilinei ABC, aβ γ, in similibus segmentis aequales sint habendi; eadem &angulos mistos BCA, βγα, item BAC, βαy, aequales etiam habendos esse. Quodego quidem verum esse in dubito. Nam nisi peripheriae ABC, aβ γ, eandem habeant inclinationem ad suas subtensas AC, a γ, non erunt ad illas similiter positae, adeoque neque figurae similes erunt. At si eadem utrobique inclinatio, tum &idem utrobique angulus per def. anguli plani. 29 Sed, quoniam Euclides in hac 10d3 illud non ῥυτός de angulis segmentorum, sed de angulis in segmentis, verba facit; ego inde paulò aliter argumentum instituam, assumpta etiam 21e3, nempe, In circulo, qui in eodem segmento sunt, anguli sunt inter se aequales. Unde sequitur, angulum ABC tentundem prorsus esse ubicunque in ea peripheria sumatur punctum B, cundem nempe cum eo qui est in simili segmento αβγ. His politis, supponamus rectam AB (quantum opus est prolongatam) puncto A manente, circumduci; adeoque peripheriam secare in variis successive punctis B, B, B, &c Et ab his punctis sectionum rectas BC, BC, BC &c. duci, ad ae e a atuero idem punctum C. Manifestum est, prout punctum B.