Latin
13.5 to 13.8
John Wallis, Arithmetica infinitorum 13.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Ideoque si mediorum alterum sit ciphra seu non- quantum, necesse est ut &extremorum alterum sit etiam ciphra seu non quantum: secus enim ea aequalitas factorum non prodibit. Imò idem etiam omnino accidit, non modò ubi eadem est utriusque quantitatis crescendi &decrescendi ratio, sed etiam ubi incrementi &decrementi ratio in una quantitate est rationis quae in alia quantitate reperitur, duplicata vel triplicata (vel alio etiam aliquo modo immutata:) ut liquet in Parabola. Quoniam enim ordinatim applicatae in eadem Parabolâ crescunt &decrescunt, non quidem in eadem ratione cum diametris, sed in subduplicata ratione diametrorum: ideo tamen, ubi harum alterurra redigitur ad non-quantum, etiam reliqua ad non quantum redigetur. Verbi gratiâ, Quoniam in Parabolâ AO prout Diametri punctum D aliud atque aliud assumitur ita tam Diameter AD, quam ordinatim applicata OD; brevior est aut longior; non tamen utraque in eâdem ratione, sed γάτρλ OL C altera in alterius ratione duplicatâ; sunt enim diametri ad invicem, non ut ipsae ordinatim- applicatae, sed ut ordinatim- applicatarum quadrata, (prout notum est ex principiis Conicis,) nempe AD AD: : ODq ODq. Si tamen punctum D assignetur in ipso Parabolae vertice A, adeo ut intercepta diameter AD nulla sit (propter coincidentiam punctorum A, D, etiam &ordinatim applicata OD nulla erit, sive nullius longitudinit; ut patet. Sed &idem eveniet in Hyperbola, vel Ellipsi, aliâve ejusmodi cu vâ; ubi tamen ratio diametri ad ordinatim applicatas magis adhuc est intricata. Adeo ut Lemmatis veritas abundè constet. His positis: sic procedit argumentum. Sit recta PA extremo diametri AD perpendicularis, adeóque peripheriam ABD contingens in puncto A, unde recta AB (quantum opus est extensa) concurrat cum peripheria ubivis in B: circumducta iam recta AB secabit peripheriam in va iis success vè punctis quorum quo vis E insigniatur: semper aniem, hoc transitu, peripheria BA &angulus rectilintus BAP proportionaliter simul tam crescunt quam decrescunt, per 32 e 3 &3326. Ideoque, ubi punctum B ad ipsum A pervenerit, adeoque peripheria BA evanescat &nullius evadat magnitudinis, simul etiam angulus BAP evanescet &nullus fiet, sive nullius magnitudinis.