Latin
14.1 to 14.5
John Wallis, Arithmetica infinitorum 14.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Est autem, hoc in casu, angulus ille BAP, vel ipse angulus contactus, vel saltem non ipso minor; Ergo angulus contactûs nullius est magnitudinis, sive non angulus. Quod erat demonstrandum. CAP. XIV. Argumentum sextum, Ex Opticis petitum, &Sectionibus Conicis. AOnet hic tandem Clavius, &quidem recte, Id quod de angulo contactus, qui fit in circulis, docetur; verum etiam esse de angalo contactus, qui in conicis sectionibus efficitur: Vt enim demonstrat Apollonius Pergaeus lib. 1. prop. 32. In lecum, qui inter coni sectionem &rectam lineam tangentem interjicitur, altera recta linea non cadit: Aquam, adeo angulus ille contactus minor etiam est omni acuto rectilineo, &reliquus angulus ex recto (si nimirum ex puncto contactus ad lineam tangentem excitatur perpendicularis) omni acuio recti lineo major. Hoc ego quidem tanquam verissimum agnosco, non modò de sectionibus conicis, sed &aliis quibusvis curvis: nempe angulum contactus, qui ad illas efficitur, minorem esse omni angulo acuto, utpote qui sit non-angulus; reliquum verò ad rectum majorem esse omni acuto rectilineo, est enim rectus, &recto rectilineo aequalis: est enim hic eadem ratio quae in circulo. At hic, inquit, major absurditas apparet, quoad sensum, in eâ Ellipsi quae perexiguam habet latitudinem, &in ea Hyperbolâ quae ferè linea recta esse videatur: valdesenim inaequales cernuntur anguli ad verticem illius Ellipsis &Hyperbolae constimti. Verum ego neque majorem absurditatem neque omnino ullam hic conspicio. Quamvis enim crurum divaricatio extra punctum contactus varia videatur; in ipso tam contactus puncto non est varia linearum inclinatio, nec quidem omnino ulla. Et, si nihil absurdi sit, lineas contiguas in ipso contactus puncto, aequaliter omnes distare, (hoc est, non omnino,) licet extra illud punctum earum distantiae (pro varia ipsarum divaricatione) variae sint; cur magis absurdum esset, earum omnium inclinationes, in puncto contactûs, aquales esse (hoc est, nullas) licet alibi sint admodum inaequales?