Latin
14.6 to 14.9
John Wallis, Arithmetica infinitorum 14.6-9
Unproofread scanNot analysed yet
Aut etiam sitized by gle COO, Dis tiam (quoniam ad sensus judicium fit provocatio) cur magis incredibile existimem, acutam illam Ellipsin, &obtusam Hyperbolam, in ipsis contactuum punctis, ad rectas tangentes paritei non inclinari, quamvis postea varie divaricentur; quam, easdem pariter suas rectas non nisi in unico puncto contingere? Nam &hoc sensui non magis credibile videbitur; neque tamen Clavius, credo, negaret. Quoniam verò de contactibus in Coni sectionibus mentionem facit Clavius; videbimus &illic omnia nostrae sententiae consentanea. Instantiam desumam ex opticis; quae haec esto. Tradit Vitellio, lib. 5. prop. 2. Angulos incidentiae &reflexionis, aequales invicem esse in speculis quibuscunque, sive planis sive concavis sive convexis: Atque illud etiam agnoscunt Optici omnes. Sed &idem Vitellio, lib. 9. pr. 43. ostendit, In speculo concavo parabolico radios omnes, qui in illud ubivis incidunt axi paralleli, ad unicum idemque punctum, qui Focus dici solet, reflecti: Quod &post illum agnoscunt alii Optici. Hoc autem ut demonstret, ostendit, ex Apollonio, lineam incidentiae, &lineam reflectionis ad focum, angulos aequales cum rectâ contingente facere. Verbi gratiâ. Sic punctum objecti, O unde ad μσπτο speculi punctum Pducatur recta OP, axi parallela: inde autem ad focum PF: Erunt anguli OPT, FPC, (cum recta tangente CPT facti) aequales; ut Vitellio ex Apollonio demonstrat; ideoque, inquit, reflexio fiet ad punctum F: atque idem fiet quodcunque fit punctum speculi P, in quod radius OP axi parallelus inciderit. At oportuit ostendisse, non tam angulos OPT, FPC, ad contingentem factos, aequales esse; quàm OPB, FPA, ad speculum factos, aequales esse; angulum nempe incidentiae &reflectionis in speculo. Vel igitur aequalitas angulorum ad rectam contingentem, eandem infert aequalitatem angulorum ad speculum; vel demonstratio non procedit. Cùm igitur demonstratio haec pro legitima solet, quod sciam, ab omnibus haberi; dicendum est eandem utrobique esse aequalitatem. Ideoque cùm aequales sint tam OPT, FPC, anguli ad contingentem, quam OPB, FPA, anguli ad speculum; erunt etiam (per 3 axioma primi Euclidis) anguli CPA, TPB, vel aequales, vel potius nulli.