Latin
SCHOLIVM
John Wallis, Arithmetica infinitorum 15
Unproofread scanNot analysed yet
SCHOLIVM. Atque hinc etiam ulterius patet illud quod post prop. 13. indicavimus. Nempe, Spiralem illam nostram ex infinitis similium Sectorum arcubus conflatam, non esse genuinam Spiralem. propriè dictam, sed ipsa minorem. Cum enim constet, in parabola, ordnatim- applicatas, quae vertici propiores sunt quam ea quae lateri-recto aequatur, longiores esse quam sunt diametri interceptae; adeoque non ita convolvi posse parabolae dia metrum (dummodo infracta maneat) ut earum ordinatimapplicatatum extremitates in ipso vertice coeant, (quippe quod, quae jam curvata supponitur, minor esse non possit, quam recta contermina, quae prius erat ordinatim applicata:) Necesse est ut vera Spiralis, quae sic convoluta est, major sit quam ea quae supponitur ex arcuum aggregato conflari, quam Parapolae d’ametro convenire jam ostensum est, quippe quae est ubique in duplicata ratione rectarum centerminarum.