Latin
190.5 to 190.6
John Wallis, Arithmetica infinitorum 190.5-2-6
Unproofread scanNot analysed yet
Adeoque ad illam legem, si (verbi gratia) designanda sit quantitas F, dividendo Q10 =100 per E, denominatores illi sic prodeuntes futuri sunt 9, 7. 5, 3, 1, –1, &c. Si autem ad methodum priorem dividatur nempe a numero 11 illic decrescendo, hic crescendo: ubi autem hac methodo tota quantitas prodit justa major, illa prodibit etiam justâ major, &contra. Unde etiam patet, priorem illam methodum designandi ultimum denominatorem non modo minus turbatam, sed &magis accuratam esse, quam est posterior. Cum enim excessus &defectus sit semper penes ultimam fractionem (cujus nempe adjectione quantitas quae prius erat justâ major sit just â minor, aut contra, ubi denominator est major (eodem manente numeratore) fractio minor est, adeoque sive excessus sive defectus minor, quam si denominator ille fuisset major: adeoque denominatorum illorum assumptio per continuum augmentum minuit, at quae per continuum decrementum auget errorem.