Latin
SCHOLIVM
John Wallis, Arithmetica infinitorum 191
Unproofread scanNot analysed yet
Quod quidem eousque verum est, ut ne quidem illa nostra emendatio, quae per continuum denominatorum incrementum procedit, quicquam adfert commodi (sed incommodi potius ob dictam rationem,) donec eousque procedatur ut denominator ille auctus major sit denominatore communi, (eo nempe qui aequatur duplo inchoantis numeri integri,) nam, donec eo perveniatur, mutatio illa communis denominatoris in denominatorem crescentem, non minuit, sed auget adjunctam illam fractionem, adeoque &errorem. Hoc unicum adhuc restare videtur; nempe ut ostendam qua lege Fractiones hujusmodi continue fractae ad fractiones ordinarias commode reducantur. Cum autem id fieri possit methodo nemini ignota, inchoando a fine, &recedendo donec ad principium tandem deveniatur: Optandum interim videtur, ut id fieri possit inchoando a principio &procedendo quousque libet. Hoc igitur qui fitri possit jam sumus ostensuri. Esto igitur fractio ejusmodi continue fracta quaelibet, sic α τS A &c. designata. Cum igitur constet, recepta methodo, reductionem institui posse ad hunc modum, -Fa8 14a βγ β γ ατ* bγλαβγ =aBdAIRXS α τ –δ δἄβὰικεδηθγσταοῦγῦ Et sic deinceps, quantum opus erit. Nos inde hanc colligimus regulam, cujus ope a principio reductionem inchoemur quousque libet continuandam; N3xDI†D3XD 2 Arithmetica Infinitorum. tum sit numerum integrum sine ulla adjuncta fractione justo minorem esse, fractio prima, huc integro adjuncta, quantitatem auget: sed eò minus auget quo ipsa minor fuerit. Hac igitur prima fractio quantitatem auget, &quidem eousque tut iam, quae fuerat justa minor fiat justa major. Hujus autem tractionis, codem manente numeratore, si denominator augeatur, (quod fit adjecta fractione secunda,) fractio prima, adeoque &tota quantitas, adjectione secundae minuitur.