Latin
SCHOLIVM
John Wallis, Arithmetica infinitorum 192
Unproofread scanNot analysed yet
Haec autem diminutio eò minor erit (adeoque &tota quantitas major) quo ipsius secundae fractionis (manente numeratore) denominator augetur; quod fit adjectione tertiae fractionis. Tertia igitur fractio secundum minuit, adeoque primam auget, ut &totam igitur quantitatem. Et similiter in sequentibus. Puta quartae adjectio minuit tertiam, hoc est, auget, secundam, adeoque minuit primam, totamque quantitatem. Quinta minuit quartam, adeoque auget tertiam, minuit secundam, augetque primam totamque quantitatem. Adeoque fractionum adjectio in locis imparibus auget, in paribus minuit quantitatem: Quod non de his tantum, sed de quibusvis aliis fractionibus ita (quoad denominatores) continue fractis, intelligendum erit. Atque hactenus Nobilissimi Viri mentem, quantâ potui brevitate simul atque perspicuitate exposui; quaeque de ipsius methodo dicenda habui breviter indicavi. PROP. CXCII. Theorema. SI sit aequabilis Curva (non hinc inde subsultans) VC, cujus Axis VX, &Tangens invertice VT; unde ductis ad curvam rectis axi parallelis, &ab invicem aequalibus distantiis remotis, harum Secunda, Quarta, Sexta, Octava, &c. (in locis paribus,) sint ut 1, 6, 30, 140, &c. (qui numeri fiunt ex continuâ multiplicatione horum, I* . 1κ24 . 11/2, &c. )Erit, ut Secunda ad Tertiam (hoc est, ut 1 ad numerum ipsis 1, 6, interponendum,) sic Semicirculus ad Quadratum Diametri. Sequitur ex Prop 139, et 135. PROP. Dd d