Latin
PROP. CXCIV
John Wallis, Arithmetica infinitorum 194-2
Unproofread scanNot analysed yet
PROP. CXCIV. I sit aequabilis curvae VC, axis VX, tangens in Svertice VT, unde rectae ad curvam ductae (axi parallelae &aequalibus interstitiis dissitae) secunda, quarta, sexta, octava, decima, &c. (in locis paribus) sint ut 2451/2, &c. (qui numeri fiunt ex continuamultiplicatione horum 1* /*12 /2 **/&c.) Erit, ut secunda ad tertiam (hoc est, ut 1 ad numerum ipsis I, 1, interponendum;) sic circulus ad? Quadrati circumscripti (sive quadrati ex diametro;) Sive Triplum circuli ad Quadruplum quadrati circumscripti. (Ut autem Secunda ad Quintam, sic Triplum circuli ad Octuplum istius Quadrati. &c.) Patet ex praeced. &Tabella prop. 189. SCHOLIUM. Et quidem hujusmodi aliae propositiones innumerae ex eadem Tabella (prop. 189) deduci possunt: formatis scilicet aliis atque aliis ejusmodi curvis juxta istius Tabellae tenorem Quales autem futurae sint istae omnes curvae non adeo facile erit judicare. Hoc interim de quibusdam observare licet. Nempe Dio Nempe; In serie sexta, numeri (Triangulares) 1, 3, 6, 10, &c. (qui fiunt ex continua multiplicatione horum 1X/* 1/2 κ *1/2 &c) Sunt ut quadrata ordinatim applicatarum in Hyperbola; ut dictum est prop. 173. In serie Quarta, numeri (arithmetice proportionales) 1, 2, 3, 4, &c. (qui fiunt ex continua multiplicatione horum 1*1* 2 x /&c) sunt ut quadrata ordinatim. applicatarum in Parabola: sive ut rectae in Triangulo; ut patet. In serie Secunda, numeri (aequales) 1, 1, 1, 1, &c. (qui fiunt ex continua multiplicatione horum, 1*/* 1x* &c.) sunt ut quadrata rectarum (vel etiam ipsae rectae) in Parallelogrammo. ut patet. Adeoque in Secunda &Quarta serie, pro curvis prodeunt revera rectae, latus nempe illic Trianguli, hic Parallalogrammi. In seriebus sexta, octava, decima, &c. (alternatim sumptis,) prodibunt curvae magis adhuc compositae, sed quarum characteres non minus accurate designantur in dicta tabella, quam Parabolae, Hyperbolae aut Ellipseos characteres notiIn reliquis autem seriebus interjectis, prima, tertia, quinta, &c, (in locis imparibus,) provenient item aequabiles curvae ®ulares (quales puta pro Geometricis agnosceret Cartesius,) quamvis earum characteres difficilius explicari possint, ut qui expotitis serierum, in locis paribus positarum, characteribus sunt intermedii juxta illam quam exhibuimus progressionis formam in prop. 187. Qualiter autem ad aspectum se praebent expositae curvae, (tam quae locis paribus quam quae imparibus conveniant,) singulis tabellae seriebus indicatae, ostendit apposita figura, quae sigillatim illas depictas exhibet, debitis suis mensuris ex eâdem (ut loquuntur) Scala desumptis. Notandum interim est (quod &ipse aspectus indicat,) quod convexitas curvae VC (rectam VT versus obversa) quae in curvarum ultima est maxima, (si retro computemus,) in anterioribus sensim decrescit; donec in loco quarto curva illa in rectam (secantem) transeat (quae inter convexam &concavam est media,) deinde loco tertio in concavam, secundo autem in parallelam, &in primo denique in recurvam, (quae nempe ex iis partibus ad rectam continue appropinquat quibus reliquae inde recedunt.) Item recta VT, quae in quinta &sequentibus est tangens, in quarta rectam secat, in tertia fit curvae diameter, in secunda fit parallela, &in prima denique Asymptota.