Latin
PROP. CXCIV
John Wallis, Arithmetica infinitorum 195
Unproofread scanNot analysed yet
Quaenam autem sint curvarum harum omnium affectiones, &quibus modis commodissime describantur, non libet mihi (fesso jam, varioque &impedito itinere satis lassato) curiosius impraesentiarum inquirere; ut nec Hyperbolae quadraturam ulterius (quam supra factum est) attingere. Et quidem fieri potest ut gratam nonnullis negotium vel ea tacendo praestiturus sim, quo liceat ipsis, indicata jam methodo, eisdem investigandis oblectari. Eas autem omnes tales esse quales pro Geemetricis haberi velit Cartesius, quo minus dubitem id facit, quod de locis paribus jam satis constet, detectis jamjam eorum characteribus; adeoque &de locis imparibus (quamvis eorum characteres non ita commode designari possint) non aliter censendum est. Quales autem illae sint Aequationes quae singulis conveniant, ex ipso ordine patebit. Cum enim seriei quartae conveniat aequatio Lateralis, sextae Quadratica, octavae Cubica, &c. (puta quarum suprema potestas est, Latus, Quadratum, Cubus, &c;) ad series interjectas tales necesse est aequationes pertinere quae sint his intermediae; (puta, quintae, talis quae sit quadraticae &laterali intermedia, &de caeteris pariter judicandum.) An autem ejusmodi Aequationes sat commode possint recepto more designari, dubitandum forsan erit. Mihi interim sufficiat (nec quidem susceptorum laborum paenitet) rem hactenus perduxisse; novamque ingresso semitam, eandem aliis aperuisse: quae quidem quò me duceret, in principio non adeo facile erat hariolari, sed quae ad curvilinearum (saltem quarundam) quadraturam, aliaque ejusmodi abstrusiora problemata, recta tendere videbatur. Nec quidem spem fefellit. Utut enim in Circulo, ratio ea quam habet ille ad Quadratum (quam mihi prae oculis etiam ab initio fuisse non nego) non ita plane ex voto si prodat, ui in aliis aliquot curvilineis, recepto aliquo notationis modo explicanda, (sed per varios Maeandros me deduxerit, &tandem i ἄῤῥητον quiddam desinat) Operae tamen pretium est earenus eam indicasse quatenus ipsa numerorum natura patitur: ut nihil insuper reliquum sit quam ut inter Mathematicos conveniat quâ velint notatione (sive mea sive alia adhuc ac arbitrium excogitanda) rationem illam ἀῤῥητον git ἄῤῥητον indicare.