Latin
SCHOLIVM
John Wallis, Arithmetica infinitorum 21
Unproofread scanNot analysed yet
Deoque Conus vel Pyramis ad Cylindrum vel Prisma (super eadem vel aequali base aequè altum) est ut 1 Constare enim supponimus tam Conum quam Pyramidem ex infinitis planis similibus ¶llelis, in duplicata ratione Arithmetice-proportionalium constitutis, quorum minimum supponitur Punctum, maximum verò basis; (per ea quae diximus ad Prop 6. Con. Sect.) Cylindrus autem vel Prisma, ex totidem maximo aequalibus (ut patet:) Ratio igitur est ut 1 ad 3. per praeced. PROP. XXIII. Coroll: Tem Complementum Semi-parabolae, (intellige figuram AOT quae cum ipsa semi-parabola complet PaJrallelogrammum,) est ad Parallelogrammum TD super eadem vel aequali base aequè-altum) ut I ad 3. (Et consequenter, ipsa semi-parabola est ad idem Parallelogrammum, ut 2 ad 3.) Esto enim Figurae AOT vertex A, diameter AT, basis TO, eique parallelae quotlibet (Basem inter &verticem) TO, TO, &c. Quoniam sunt (per prop. 21 Con. Sect.) rectae DO, DO, &c. in subduplicata ratione rectarum AD, AD, &c. Erunt è contra ipsae AD, AD, &c. hoc est TO, TO, &c.