Latin
SCHOLIVM
John Wallis, Arithmetica infinitorum 18-2
Unproofread scanNot analysed yet
in ratione duplicata ipsarum DO, DO, &c. hoc est AT, AT, &c. Tota igitur figura ENO AOT (constans ex infiniDl. tis rectis TO, TO, &c. in duplicata ratione rectarum AT, AT, &c, Arithmeticè proportionalium) erit ad Parallelogrammum aequè altum TD (constans ex totidem rectis ipsi TO maximae aequalibus) ut 1 ad 3. per prop. 21. (Quod erat ostendendum.) Et consequenter, semiparabola AOD (parallelogrammi residuum) ad idem Parallelogramnium ut 2 ad 3. PROP. XXIV. Corollarium. ITem, Figura MYM, quae spirali MT (a principio spiralis M exorsa) &recta MI conterminâ continetur; est ad Sectorem correspondentem PMI; ut Iad 3. PPPPP i e a a Nam (ut diximus ad Prop. 5.) constare supponimus Figuram illam MTM ex infinitis Sectoribus similibus, quorum radii sunt Arithmeticè proportionales, adeoque Sectores ipsi duplicata ratione Arithmeticè proportionalium (quippe snorum laterum;) Sectorem autem PMT ex totidem Sectoribus maximo aequalibus: Eritque propterea Figura illa ad hanc, ut 1 ad 3. per prop. 21.