Latin
SCHOLIVM
John Wallis, Arithmetica infinitorum 25
Unproofread scanNot analysed yet
Sectoris autem nomine hic appello etiam Sectorum quotlibet aggregatum, licet semi-circulum (aut quidem circulum integrum) aequet vel etiam supere:; (sicut &de Anguli appellatione supra monuimus, ad Prop. 5.) PROP. XXV. Corollarium. propterea, Figura MTA quae spiralis circulatione Eprima describitur, aequatur trienti circuli primi, AA. Nam correspondens Sector conterminus est ipse circulus integer AA, circuli primi radio MA eodem tempore descriptu8. PROP. XXVI. Corollarium. Vae vero figura describitur integris circulationibus prima &secunda; prima, secunda &tertiae, Cprima, secunda, tertia, &quarta; &sic deinceps: (quâ libet parte toties repetita, quoties circulando describitur:) aequatur trienti circuli secundi, tertii, quarti, &c. bis, ter, quater, &c: (juxta numerum circulationum) sumpti. Nam dum describitur spiralis MAB (duabus circulationibus facta) a puncto mobili ab M ad B (in recta circumducta MB) pro moto &simul figura plana a recta (sic continuè crescente) circumducta: Eodem tempore describitur (a rectâ totâ MB circumduëta) circulus secundus bis. Adeoque quot partibus continuè crescentibus (in ratione duplicata Arithmeticè proportionalium) constat figura illa Spirali terminata, totidem maximae aequalibus constabit circulus ille bis descriptusQuare figuna sic descripta spirali adjacens, erit ad circulum E e 2 conterminum BB bis sumptum ut i ad 3. per prop. 24. Et pariter figura spiralis, quae circulationibus primâ, secunda &tertia describitur, erit ad circulum tertium ter sumptum, ut 1 ad 3. Et quae describitur circulationibus primâ, secunda, tertia &quarta, ad circulum quartum quater sumptum, item ut 1 ad 3. Et sic deinceps.