Latin
4.5 to 4.7
John Wallis, Arithmetica infinitorum 4.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc autem fortasse meliùs concipietur, si, pro circuli peripheria, substituamus figurae rectilineae perimetrum: si igitur DE, perimetrum Hexagoni secans ad angulos rectos in puncto A, super illo circumducatur per puncta F, G, H, angulos continuo magis obliquos faciet usque dum ad situm EK perveniat, hic enim cessat sectio, &evanescit angulus: ipsa enim EK in Hexagoni perimetro ἀκλινῶς jacet, &cum ipsa coincidit; non tamen cum tota perimetro, (neque quidem ipsa tota, si saltem producatur,) sed cum ista perimetri parte MN quae eandem retinet inclinationem quae fuit in puncto A; at vero quum primum perimeter suam inclinationem mutat, in punctis M, N, deserit statim rectam perimeter &ab illa resilit, suamque subinde inclinationem aliquoties mutat in punctis O, P, Q, L: adeóque inclinatio perimetri respectu rectae tangentis EK, quae in puncto A nulla erat, fit subinde alia atque alia. Quae autem in figura rectilinea contingit inclinationis in singulis lateribus variatio, ea in circulo contingit in singulis punctis: unde recta EK, quae figuram rectilineam contingit per integrum latus MN, (cum quo nullum igitur angulum facit,) eadem circulum non contingit nisi in unico puncto, ipsique soli ἀκλινῶς coincidit, adeóque angulum non facit. Atque ita sententiam Peletarii, quanta po tui perspicuitate, proposui. His ita explicatis, hoc modo licebit argumentum formare. Ubi linearum concurrentium nulla est inclinatio, (sive propter coincidentiam illud fiat, sive propter continuationem) ibi nullus est angulus, (est enim angulus mutua concurrentium inclinatio, per 8d1. )at circumferentiae ad rectam tangentem, in puncto contactûs, nulla est inclinatio, (ut ex praeexplicatis patet:) ergo nullus ab ipsis fit angulus. Angulus igitur, qui Contactûs dicitur, est angulus tantùm imaginarius, non vere angulus Quod erat ostendendum. Ad ulteriorem confirmationem minoris propositionis in hoc argumento, praeter ea quae jam dicta sunt, poterit &hoc, si oFIP pus sit, breviter adjungi.