Latin
4.8 to 4.11
John Wallis, Arithmetica infinitorum 4.8-11
Unproofread scanNot analysed yet
Si circumducta semi diameter CB, circa centrum C, extremo suo puncto B, describat peripheriam BEAN; punctum B motu suo ante contactum in puncto A verget ad rectam tangentem AP, post contactum ab illa resilit, at in ipso contactûs puncto indifferenter se habet ad utrumque, nec appropinquat enim nec elongatur, sed neque rectam transit, continuatur tamen uniformiter motus: At motus invariatus, qui ad assignatam in eodem plano rectam neque accedat, neque ab ea recedat, neque tamen transeat, quo pacto inclinatus dici possit, non video; (neque enim versum inclinat, neque retrorsum, nec tamen transit,) vel enim propter linearum coincidentiam, vel saltem parallelismum, fieri dicendum erit. Qui autem secus sentiunt, idem videntur affirmare, (ut familiari utar instantia,) acsi dicerent, ambulantem in circulo Horizontali a puncto Meridionali N. (ubi Orientem versus spectat) donec continuato itinere per punctum Orientale A, ad puncta E, D, perveniat (ubi Occidentem versus spectat,) nec tamen interim unquam directè spectet Septentrionem. Nam siquando directe spectet Septentrionem, erit certe cum in puncto A existit, (prius enim aspectus ad Orientem declinat, postea verò ad Occidentem) si verò in puncto A directe spectet septentrionem, (neque ad Orientem neque ad Occidentem declinans,) erit certe in illo puncto A tendentia circuli (cujus ductum sequitur incedens) versus punctum P (nam recta AP erit linea meridionalis, ut quae lineam Orientis &Occidentis AB transversim secat ad angulos rectos,) adcoque in illo puncto eadem erit tendentia tam circumferentiae quàm rectae tangentis; nullus igitur angulus, sed linearum coincidentia. Sed, quoniam sententia isthaec Peletarii aegriùs antehac assensum invenit: Praeter ea quae dicta sunt, quae quidem veram &genuinam rei causam videntur continere, adeóque a priori demonstrare; Alias adhuc aliquot demonstrationes adjungendas duxi, partim a Pelętario allatas, partim a me additas. Non quòd velim singula quae inter Peletarium &Clavium agitantur examinare; quae scilicet vel minùs caute ab hoc aut illo efferuntur, aut ad hominem dicta sunt, potiùs quam ad rem; sed ea solùm quae argumentorum vires exhibent, ipsamque rem controversam propius attingunt.