Latin
SCHOLIVM
John Wallis, Arithmetica infinitorum 45
Unproofread scanNot analysed yet
23;) complementum Paraboloidis cubicalis (vel semiparaboloidis,) series Tertianorum, (ut diximus ad prop 42;) atque (eâdem ratione) complementum Paraboloidis Biquadraticalis, series Quartanorum; complementum paraboloidis surdesolidalis, series Quintanorum; &sic deinceps: Erit horum ratio ad Parallelogrammum circumscriptum, (series nempe totidem maximo aequalium,) ea quae est 1 ad 3, 1 ad 4, 1ad 5, 1ad 6, &sic deinceps: juxta tabellam propositionis praecedentis. Et consequenter, ipsa Parabola, Paraboloides Cubicale, Biquadraticale, Surdesolidale, &c. (quae nempe cum suis complementis aequantur Parallelogrammis circumscriptis) sunt ad Parallelogrammum circumscriptum, ut 2 ad 3, 3 ad 4, 4 ad 5, 5 ad 6. &c.