Latin
SCHOLIVM
John Wallis, Arithmetica infinitorum 45-2
Unproofread scanNot analysed yet
SCHOLIVM. Et hoc quidem pacto licebit infinitis figuris curvilineis aequales rectilineas constituere. Quodque in sola Parabola (summa cum admiratione) praestitit Archimedes (&post illum alii;) id nos in Paraboloide cujuscunque potestatis jam praestitimus. Quae autem de Parabolis &Paraboloidibus hucusque tradita sunt, aut etiam adhuc deinceps tradenda, possunt etiam Spiralibus facillimo negotio accommodari. Si enim supponamus rectam MT continuè augeri, non quidem in eadem ratione cum angulo PMT, (ut in Spirali Archimedea,) sed in ejusdem ratione duplicata, triplicata, quadruplicata, &c. orientur alia atque alia Spiralium genera: quarum tamen ad peripheriam vel arcum (eo sensu quo dictum est in Schol. prop. 13. &15.) ratio non rec Google non minus innotescet (ut &figurarum adjacentium ratio ad circulum vel sectorem) quam in illa Archimedea. Exsempli gratia.