Latin
Prop. 56
John Wallis, Arithmetica infinitorum 46
Unproofread scanNot analysed yet
SCHOLIVM. Adeoque &per hanc etiam Tabellam, licet Parabolarum, &Paraboloidium cubicalis, biquadraticalis, aut superioris cujuslibet potestatis, &eorundem etiam Complementorum, aream invenire: quod pollicitus sum ad Prop. 48. Con. Sect. &supra praestiti ad Prop. 45. hujus. PROP. LVIII. Lemma. Andem, ope ejusdem Regulae (prop. 46.) Si proponatur ejusmodi series infinita quantitatum, a puncto vel o inchoatarum, &continuè crescentium, pro ratione Potestatis (non simplicis tantum cujusvis, sed &)compositae: ratio quam habet illa ad seriem totidem maximae aequalium, investigatur. Puta Quadrata, Cubi, Biquadrata, &c. Subsecundanorum, Subtertianorum, Subquartanorum, &c. aut etiam Secundanorum, Tertianorum, Quartanorum, &c. Vel Radices Quadraticae, Cubicae, Biquadraticae, &c. Secundanorum, Tertianorum, Quartanorum, &c; aut Subsecundanorum, Subtertianorum, Subquartanorum, &c. Aut etiam quocunque modo compositae. Exsempli gratia, Cum series subtertianorum (puta VcO, VcI, Vc2, Vc3, &c.) rationem habeant (ad seriem totidem maximae aequalium) eam quae est 3 ad 4, seu I ad 1 /: Eorum quadrata (quę eadem sunt &radices cubicę secundanorum, puta VcO, VcI, Vc 4, Vc9, &c.) rationem habebunt ad totidem maxime aequalia, eam quae est 1 ad 1 /2, vel 3 ad 5. Quia nempe 1, 1 1/, 1 3, vel /,„3, sunt arithmetice proportionalia. Pariter, seriei subquartanorum cubi, vel (quod tantundem est) radices biquadraticae seriei cuborum vel tertianorum; rationem habebunt ad seriem Aequalium, ut 4 ad 7. Cum enim series subquartanorum rationem habeat in Tabella 1ad 1 1/2 vel 4ad 5: eorum cabi rationem habebunt (ad seriem totidem maximo aequalium) ut 1 ad 1 1/2, vel 4. ad 7. Quia nempe I, 1 1/2, 11, 1 /,vel 1/2 4. 4. 4, sunt Arithmetice-proportionalia, sicut Unitas, Radix, Quadratum, Cubus, &c. sunt Geometrice proportionalia. Et similiter in potestatibus magis adhuc compositis; puta Radices quadraticae cuborum seriei subquintanorum.